# Variarum Libri XII 8.1.12-15

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.1.12 to 8.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.12

VI. LIBERIO PPO GALLIARUM ATHALARICUS REX. [1] Scimus animum vestrum de obitu gloriosae memoriae domni avi nostri acerbo dolore fatigari, dum omnia bona graviter defleantur amissa: plus enim quaeritur, dum dominus desiderabilis abrogatur. expedit autem studio pietatis afflictam mentem compensativo remedio consolari, quia vix sentitur amissus, cui non succedit extraneus. [2] Sic enim sibi deo imperante prospexit, dum esset et post fata providus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua novitas quieta turbaret. in sellam regni sui nos dominos collocavit, quatenus decus generis, quod in illo floruit, in successores protinus aequali luce radiaret. cui ordinationi Gothorum Romanorumque desideria convenerunt, ita ut sub iurisiurandi religione promitterent fidem se regno nostro devoto animo servaturos. [3] Quod ad illustris magnitudinis vestrae notitiam credidimus perferendum, ut ab his, qui in Galliis regno pietatis nostrae devoti sunt, simile proferatur exemplum et, sicut animos nostros circa se minores non desiderant effici, ita pari condicione teneantur astricti. VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. [1] Licet gloriosae memoriae domni avi nostri pro excellentibus meritis tristis vobis videatur occasus, tamen, quia ille humana condicione decubuit, ad continuandam gubernationem, quam singulariter gesserat, nos reliquit, ne damnum boni principis sentiretis, cuius vobis noscitur regnare progenies. nullus enim apud nos perdit, quod illi paruit, sed duplici largitate munifici et illius debita reddimus et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamur. [2] Atque ideo fidem pristinam maiore nunc vos convenit devotione monstrare, quia bene prospicit rebus futuris qui regnantium servit initiis, dum ipse et in reliquum perseverare creditur, qui primordia fovere sentitur. indicamus autem favore divino, cum ad regni culmina perveniremus, omnia nobis sic felicia, sic tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat nec putaretur humanum, quod tot vota ingentium populorum nihil probata sunt habere contrarium. [3] Unde vos quoque praedicta convenit imitari, ut Gothi Romanis praebeant iusiurandum et Romani Gothis sacramento confirment se unanimiter regno nostro esse devotos, quatenus et nobis vestra sinceritas laudabiliter innotescat et ad quietem vestram proficiat invicem promissa concordia. eat inter vos legalis missa tranquillitas: potior minori non sit infestus. habetote animum pacatum, qui bellum non habetis externum, quia primum inde nobis placere poteritis, si vobis hac ratione prospicitis.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
