Latin
8.1.46 to 8.1.49
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.1.46-49
Not analysed yet
XXIII. BERGANTINO V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. [1] Licet munificentiam regis cotidie deceat cum sole relucere et iugiter aliquid facere, quo possit largitas principis apparere, hinc tamen conscientiae debitum solvitur, quotiens parentibus sub aequitate praestatur. lucrantur principes dona sua et hoc vere thesauris reponimus, quod famae commodis applicamus. absit enim, ut negemus affini, quod solemus custodire subiectis: quando qui nobis sanguine coniungitur, plus meretur nec fraudari potest proprio desiderio, qui militat sub iudice gratioso. [2] Atque ideo illustrem magnitudinem tuam praecelso atque amplissimo viro Theodahado massas subter annexas tot solidos pensitantes ex patrimonio quondam magnificae feminae matris ipsius praecipimus reformari, eius feliciter dominio plenissime vindicandas, cuius successionis integrum ius in ea qua praecipimus parte largimur. [3] De cuius fide ac sinceritate praesumimus, ut sequenti tempore reliqua supra memorati patrimonii cum adiecta quantitate mereatur. quid enim tali viro negare possimus, qui etiam meliora suis obtinere possit obsequiis, vel si non probaretur affinis? vir quem nobilitatis suae nulla inflat elatio, modestia humilis, prudentia semper aequalis quid a nobis mereatur, intendite, quando ad gloriam nostram trahimus, quod eum proximum confitemur. [4] Quapropter aequissimae iussioni operam navanter impendite delectisque sedis vestrae chartariis designatas massas actoribus eius sine aliqua dilatione contradite, ut summa nobis caritate sociato gratia praesentis muneris reddatur acceptior. XXIIII. CLERO ECCLESIAE ROMANAE ATHALARICUS REX. [1] Tanto divinitati plurima debemus, quanto a ceteris mortalibus maiora suscipimus: nam quid simile rependat deo, qui potitur imperio? sed licet pro tanto munere nihil compensari possit idonee, ipsi tamen gratia redditur, dum in servientibus honoratur. [2] Itaque flebili aditione causamini hoc fuisse longae consuetudinis institutum, ut, si quis sacrosanctae Romanae ecclesiae servientem aliqua crederet actione pulsandum, ad supra dictae civitatis antistitem negotium suum dicturus occurreret, ne clerus vester forensibus litibus profanatus, officiis potius saecularibus occupetur: addentes diaconum quoque vestrum ad contumeliam religionis tanta executionis acerbitate compulsum, ut saius eum propriae custodiae crederet mancipandum. [3] Presbyterum quin etiam ecclesiae Romanae pro levibus causis asseritis criminaliter impetitum. quod nobis pro ingenita reverentia, quam nostro debemus auctori, displicuisse profitemur, ut, qui pridem sacris meruerant inservire mysteriis, conventionibus inreverenter expositi nefariis iniuriis subiacerent. sed aliorum plectenda subreptio nobis contulit plenissimae laudis eventum, ut causa contingeret praestandi, quae nos caelestibus commendaret auxiliis. [4] Atque ideo considerantes et apostolicae sedis honorem et consulentes desiderio supplicantum praesenti auctoritate moderato ordine definimus, ut, si quispiam ad Romanum clerum aliquem pertinentem in qualibet causa probabili crediderit actione pulsandum, ad beatissimi papae iudicium prius conveniat audiendus, ut aut ipse inter utrosque more suae sanctitatis cognoscat aut causam deleget aequitatis studio terminandam, et si forte, quod credi nefas est, competens desiderium fuerit petitoris elusum, tunc ad saecularia fora iurgaturus occurrat, quando suas petitiones probaverit a supra dictae sedis praesule fuisse contemptas. [5] Quod si quis extiterit tam improbus litigator atque omnium iudicio sacrilega mente damnatus, qui reverentiam tantae sedi exhibere contemnat et aliquid de nostris affatibus crediderit promerendum, ante alicuius conventionis effectum decem librarum auri dispendio feriatur, quae a palatinis sacrarum largitionum protinus exactae per manus saepe memorati antistitis pauperibus erogentur, carensque impetratis negotii quoque sui amissione multetur. dignus est enim duplici poena percelli, qui et divinam reverentiam et nostra iussa temeravit. [6] Sed item vos, quos iudicia nostra venerantur, ecclesiasticis vivite constitutis. magnum scelus est crimen admittere, quos nec conversationem decet habere saecularem: professio vestra vita caelestis est. nolite ad mortalium errores et humilia vota descendere. mundani coerceantur humano iure, vos sanctis moribus oboedite.