# Variarum Libri XII 8.1.54-59

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.1.54 to 8.1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.54

XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX. [1] Severitas publica sicut ab innocentibus vacat, ita necesse est, ut in sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur iudicium diversa merita personarum. morbi ipsi dissimilibus sucis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam revocat sospitatem et pro qualitate passionis praeceptum merentur artificis. [2] Et ideo devotio vestra per Faventinum territorium incunctanter excurrat et, si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse reppererit, secundum facti aestimationem et damnis affligantur et poenis, quia gravius plectendi sunt qui nec ammonitionibus iustis nec initiis principis oboediendum esse crediderunt, quando maior ambitus est novis dominis velle servire, ut commendati bonis initiis reliquam vitam securitatis munere perfruantur. XXVIII. CUNIGASTO V. I. ATHALARICUS REX. [1] Permovit serenitatem nostram Constanti atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane iuris proprii agellum, quod Fabricula nominatur, cum suo peculio causantur ablatum, adicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi condicionem ultimae servitutis imponi. [2] Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo iubeat adesse iudicio, ubi omni inter partes veritate discussa iuri consentaneam et amicam vestris moribus proferte iustitiam: quia sicut grave est de suo dominos iure decedere, ita nostris est saeculis inimicum servitutis iugo libera colla deprimere. [3] Momenti iure si competunt, primitus reddantur invasa, ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat. cesset violenta praesumptio, ut causa iudicis cognoscatur arbitrio et aut convictos servos cum rebus sibi competentibus possideat aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. sufficit enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit iniuriam. XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. [1] Dignum est, ut libenti animo faciatis quae iuberi pro urbis vestrae utilitate cognoscitis: nam quod proprio sumptu decuit aggredi, compendiose vobis constat offerri. civitatem siquidem vestram diutina siccitate laborantem iuvante deo domnus avus noster saluberrima unda rigavit. [2] Cui nunc studio vestro cloacarum ora pandantur, ne, sordium obiectione tardata, reciprocans unda vestris aedibus illidatur et quas debuit abluere, easdem vobis cogatur inferre. cui operi, quamquam vos urgere debeat civicus amor, virum spectabilem Genesium praecipimus imminere, ut nos ad meliora provocetis, si quae iussimus gratanter efficitis.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
