Latin
8.1.8 to 8.1.11
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.1.8-11
Not analysed yet
IIII. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. [1] Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. iure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium, quia dignitas est subiecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa, in qua omnium corda sic videntur esse sollicita, ut, si non cognoscant prosperum, credant semper adversum. nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium. et re vera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna promittere. [2] Quapropter locum sinistris cogitationibus amputantes aliter de nobis non patimur credi, quam quod de nostris parentibus potuit aestimari. et ideo, quod divinitate propitia dictum sit, glorioso domno avo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro munimine, indepti regni sacramenta suscepimus. quod vos quoque facturos esse libentissime iudicamus, ut, qui fideles parentibus nostris extitistis, nobis quoque simili devotione pareatis. [3] Suavius enim diligit heredem, qui beneficiorum recordatur auctorem. sed ut vobis benivolentiae nostrae iam nunc integritas innotescat, iuris iurandi vobis fecimus relligione promitti, quod et nostrum possit declarare propositum et spem debeat munire cunctorum. V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. [1] Voluissemus quidem vobis domni avi nostri longaevae vitae gaudia nuntiare: sed quoniam diligentibus dura condicione subtractus est, nos heredes regni sui deo sibi imperante substituit, ut successione sanguinis sui beneficia vobis a se collata faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus, quae ab illo facta esse cognoscimus. cuius ordinationi, adhuc eo superstite, in regia civitate ita sacramenti interpositione cunctorum vota sociata sunt, ut unum crederes promittere, quod generalitas videbatur optare. [2] Hoc vos sequentes exemplum pari devotione peragite, ne quid a praesentibus minus fecisse videamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri. illum vero comitem vobis fecimus iurata voce promittere, ut, sicut nobis vestrum animum proditis devotissime, sic optata de nostris sensibus audiatis. recipite itaque prosperum semper vobis nomen, Hamalorum regalem prosapiam, blatteum germen, infantiam purpuratam, per quos deo iuvante parentes nostri decenter evecti sunt et inter tam prolixum ordinem regum susceperunt semper augmentum. [3] Credimus enim de divinitate propitia, quae maiores nostros dignanter adiuvit, nunc quoque gratiam suae dignationis impendere, ut et nobis regnantibus bonarum rerum fructus dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa virtutum laude floruistis.