# Variarum Libri XII 8.100-106

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.100 to 8.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.100

V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. a. 526 post Aug. 30 Voluissemus quidem vobis domni avi nostri longaevae vitae gaudia nuntiare: sed quoniam diligentibus dura condicione subtractus est, nos heredes regni sui deo sibi imperante substituit, ut successione sanguinis sui beneficia vobis a se collata faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus, quae ab illo facta esse cognoscimus . cuius ordinationi, adhuc eo superstite, in regia civitate ita sacramenti interpositione cunctorum vota sociata sunt, ut unum crederes promittere, quod generalitas videbatur optare. Hoc vos sequentes exemplum pari devotione peragite, ne quid a praesentibus minus fecisse videamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri. illum vero comitem vobis fecimus iurata voce promittere, ut, sicut nobis vestrum animum proditis devotissime, sic optata de nostris sensibus audiatis. recipite itaque prosperum semper vobis nomen, Hamalorum regalem prosapiam, blatteum germen, infantiam purpuratam, per quos deo iuvante parentes nostri decenter evecti sunt et inter tam prolixum ordinem regum susceperunt semper augmentum. Credimus enim de divinitate propitia, quae maiores nostros dignanter adiuvit, nunc quoque gratiam suae dignationis impendere, ut et nobis regnantibus bonarum rerum fructus dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa virtutum laude floruistis. VI. LIBERIO P̅P̅O̅ GALLIARUM ATHALARICUS REX. a. 526 post Aug. 30 Scimus animum vestrum de obitu gloriosae memoriae domni avi nostri acerbo dolore fatigari, dum omnia bona graviter defleantur amissa: plus enim quaeritur, dum dominus desiderabilis abrogatur. expedit autem studio pietatis afflictam mentem compensativo remedio consolari, quia vix sentitur amissus, cui non succedit extraneus. Sic enim sibi deo imperante prospexit, dum esset et post fata providus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua novitas quieta turbaret. in sellam regni sui nos dominos collocavit, quatenus decus generis, quod in illo floruit, in successores protinus aequali luce radiaret. cui ordinationi Gothorum Romanorumque desideria convenerunt, ita ut sub iurisiurandi religione promitterent fidem se regno nostro devoto animo servaturos.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
