# Variarum Libri XII 8.121-125

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.121 to 8.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.121

Hac igitur honoris remuneratione contentus pro exteris partibus indefessa devotione laboravit et praestare cum suis parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe procreatus. sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut et quibus imperare nequeunt, iura venerationis imponant. diligunt crementi sui provecti semper auctorem et moralitatis iura nesciunt, qui beneficiis non tenentur. Sed longum est de eius gloria sufficienter loqui, quem singularem gentibus saecula fecunda genuerunt. ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus. tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat et, quod apud sapientes reges singulare munus est, ille sollicitus ad omnia secure tibi pectoris pandebat arcana. tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis . Amasti in audiendo patientiam, in suggestione veritatem: saepe quae ad eum falso pervenerant, recti studio corrigebas et, quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas contra vota principis, sed pro opinione rectoris. patiebatur enim invictus ille proeliis pro sua fama superari et dulcis erat iusto principi rationabilis contrarietas obsequentis. Ama nunc sublimior iustitiam, quam serviens diligebas. ostende te illius esse discipulum, qui numquam laboravit in cassum: iunctus Hamalo generi nobilissima tibi facta consocia. omne siquidem bonum regia suadere debet affinitas. acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium contigisse videaris excelsum. Extat gentis Gothicae huius probitatis exemplum: Gensimundus ille toto orbe cantabilis, solum armis filius factus, tanta se Hamalis devotione coniunxit, ut heredibus eorum curiosum exhibuerit famulatum. quamvis ipse peteretur ad regnum, impendebat aliis meritum suum et moderatissimus omnium quod ipsi conferri poterat, ille parvulis exhibebat. atque ideo eum nostrorum fama concelebrat: vivit semper relationibus, qui quandoque moritura contempsit. sic quamdiu nomen superest Gothorum , fertur eius cunctorum adtestatione praeconium. unde fas est de te meliora credere, quem nostri constat generis affinitate gaudere.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
