# Variarum Libri XII 8.126-132

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.126 to 8.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.126

X. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. a 526 fin. Habetis, patres conscripti, unde glorioso principi gratiam referre debeatis, quando praecelso viro Toluin et nostra affinitate fulgenti vestri ordinis contulimus dignitatem. auctus est enim pacis genius de ferri radiantis ornatu nec discincta iacet toga iam procinctualis effecta. ante vobis contulimus honores, sed nunc ipsam ereximus dignitatem . per omnes est nimirum splendor refusus, quem praesens potest habere patricius: quando illa est natura purissimi luminis, quae relucet et proximis. Sed quamvis sit vobis notissimus candidatus, qui domni avi nostri tam claris ac diuturnis adhaesit obsequiis, tamen iuvat illa repetere, quae constat ad institutoris eius gloriam pertinere. Primum, quod inter nationes eximium est, Gothorum nobilissima stirpe gloriatur. qui mox inter parentes infantiam reliquit, statim rudes annos ad sacri cubiculi secreta portavit, agens non ut aetas, sed ut locus potius expetebat. nam licet omnia regum obsequia sub cautela peragenda sint, illic tanto amplius timoris adquiritur, quanto proximus plus habetur. arduum nimis est meruisse principis secretum, ubi si quid cognoscitur prodi, vel ab alio formidatur. has procellas moderator sui sine offensione transmisit, carus summatibus, collegis semper acceptus. ut iam tunc magnae felicitatis videretur esse praesagium gratiam meruisse cunctorum. Cuius ut coepit aetas adulescere tenerique anni in robustam gentis audaciam condurari, ad expeditionem directus est Sirmensem: ut quod ab illo Martio viro verbis didicerat, in camporum libertate monstraret. egit de Hunnis inter alios triumphum et emeritam laudem primis congressibus auspicatus neci dedit Bulgares toto orbe terribiles. tales mittunt nostra cunabula bellatores: sic paratae sunt manus, ubi exercetur animus. nutritus in otioso servitio laboriosos subegit et quod exercitatione non didicit, virtus prona complevit. Rediit subito ad principem veteranus egressus primaevus, ut non pacatis obsequiis, sed armis semper studuisse crederetur. hoc rimator ille actuum et bonorum remunerator inspiciens vigorem illi regiae domus virtutis contemplatione commisit, ut quem ingeniosum bella probaverant, fortissimi regis consiliis misceretur, ad invenienda subtilis, ad implenda robustus, ad celanda cautissimus. egit locum merito publici secreti: cum ipso proelia, cum ipso negotiorum aequabilia disponebat et in tantam se similitudinem eius cogitationis adiunxerat, ut causis recognitis, quod ille velle poterat, iste sua sponte peragebat defensorem omnium suis tractatibus adiuvabat et ministrando consilium regebat ipse rectorem.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
