Latin
8.146 to 8.151
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.146-151
Not analysed yet
XII. ARATORI V̅· I̅· ATHALARICUS REX. a 626 fin. Perfectionem necessariarum rerum completam esse iudicamus, si, quemammodum eligendo virum magnificum patricium armatae rei publicae parti providimus, ita et de sociando ei litterarum peritissimo consulamus. decet enim tractatores habere doctissimos ,quibus potestas summa committitur, ut, nullo defectu impediente meritorum, provisa rei publicae utilitas explicetur. alii sunt honores qui se ordinaria provisione componunt: de generali autem securitate sollicito talis associandus fuit, qui parem in suis studiis non haberet. Neque enim adhuc minus probatus agnosceris, licet primaevus veneris ad honores. advocationis te campus exercuit: te iudicii nostri culmen elegit. nam ita intra te fuit quamvis ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non pateremur ingenium. auspicatus es militem, cum implere potueris cognitorem, et quamvis traheret te eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen aequitas iudicanda proferre. probatum est, quid utilitatis habeat moribus armata facundia. nam sicut perniciosum est doctos prava suadere, sic salutare munus est, cum veritatis terminos disertitudo nescit excedere. Sed ut merita tua exemplis potius laudabilibus asseramus, iuvat repetere pomposam legationem, quam non communibus verbis, sed torrenti eloquentiae flumine peregisti. directus enim de partibus Dalmatiarum ad domnum avum nostrum sic necessitates provincialium, sic utilitates publicas allegabas, ut apud illum magna cautela sollicitum et copiosus esses et fastidia non moveres. abundantia siquidem verba cum suavissimo lepore defluebant et cum finem faceres, adhuc dicere quaerebaris: delectando movendo implebas magis veri oratoris nisum, cum iam causidici deseruisses officium. Genitoris quin etiam tui facundia et moribus adiuvaris, cuius te eloquium instruere potuit, etiamsi libris veterum non vacasses. erat enim, ut scimus, egregie litteris eruditus. et ut aliquid studioso exquisitum dicere videamur, has primum, ut frequentior tradit opinio, Mercurius repertor artium multarum volatu Strymoniarum avium collegisse memoratur.