# Variarum Libri XII 8.152-159

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.152 to 8.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.152

Nam et hodie grues, qui classe consociant, alphabeti formas natura inbuente describunt: quem in ordinem decorum redigens, vocalibus consonantibusque congruenter ammixtis, viam sensualem reperit, per quam alta petens ad penetralia prudentiae mens possit velocissima pervenire. hinc Helenus) auctor Graecorum plura dixit eximie virtutem eius compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso initio possit agnosci magnarum copia litterarum. Sed ut ad propositum redeamus, paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in Romano foro eloquentiam non nutristi. o beatum magistrum felicissimumque discipulum, qui affectuose didicit, quod aliis doctorum terror extorsit! Romanum denique eloquium non suis regionibus invenisti et ibi te Tulliana lectio disertum reddidit, ubi quondam Gallica lingua resonavit. ubi sunt, qui Latinas litteras Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? evaserat Caecilius pondus verecundiae , si hunc provectum saecula priora genuissent). soluta est quippe vis illa sententiae: mittit et Liguria Tullios suos. Cognosce quid ex meritis tuis aestimavimus, quando te illius consilio vides esse sociatum, qui nostri inperii tractat arcanum. hinc est quod te comitiis domesticorum illustratum isto honore decoramus, ut merito maiora de nostris debeas sperare iudiciis, qui in te adhuc meliora credimus inveniri. grande tibi negotium vides esse commissum: quidquid egeris, generalitas sentit. nam qui potest in universitate peccare, gloriosus nimis est, si nescit excedere. XIII. AMBROSIO V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. a. 526 fin. Securus celsa conscendit, qui se in paulo minoribus approbavit et certo procedit vestigio, qui gradatim desiderio potitur accepto, sine merito siquidem remuneratum putatur omne quod subitum est nec inexplorati suspicionem refugit, quod repente provenerit . contra omnia deliberata robusta sunt et totum bonis actibus optinuisse creditur , qui post documenta laudatae militiae promovetur. Dudum inter gymnasia litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui iudiciis suis etiam futura praedicebat, privatarum largitionum fascibus praefuisti: honor, nisi ex te crevisset, exiguus, quem tu suscipiens patrocinium meritorum ita gratia dominantis auxisti, ut tibi saepe committeretur quod dignitas non habebat, quod si laudabile est vel mediocribus esse honoribus parem, quanto praestantius vicisse moribus aulicam dignitatem. haec cum tu sub tanto iudice laudata perageres, gratiam quoque loci alterius invenisti.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
