# Variarum Libri XII 8.179-183

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.179 to 8.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.179

Hinc est, quod melius agnoscitur elegisse nobilem quam fecisse felicem: quia iste commonitus per veterum se facta custodit, ille exemplum non habet nisi quod fecerit. quapropter secure tibi credimus, quod totiens tuo generi commissum fuisse gaudemus. pater his fascibus praefuit: sed et frater eadem resplenduit claritate. ipsa quodammodo dignitas in penatibus vestris larem posuit et domesticum factum est publicum decus. Nam militiae ordinem sub fraterna laude didicisti, cui mutuo conexus affectu implebas laboribus socium et consiliorum participatione germanum, ad te potius pertinere diiudicans quod frater acceperat. hoc baculo reclinabatur ille felicior, astu quaedam neglegens praesumptione tui, quia per te omnia cernebat impleri. En dulce fratrum obsequium et praesentium temporum antiqua concordia. bene talibus sensibus iudicium ereditur, qui servare mores naturaliter sentiuntur. quod si amoeni recessus et provinciale otium forte libuissent, ad te catervae causantium et anxia currebant vota laesorum. boni iudicis inter eos assumebas officium et futurorum quodam urgente praesagio, quod a nobis accipere poteras, meritorum assumptione peragebas. Meminimus etiam, qua nobis in primordiis regni nostri devotione servieris, quando maxime necessarium fidelium habetur obsequium. nam cum post transitum divae memoriae domni avi nostri anxia populorum vota trepidarent et de tanti regni adhuc incerto herede subiectorum se corda perfunderent, auspicia nostra Liguribus felix portitor nuntiasti et sapientiae tuae allocutione firmati maerorem, quem de occasu conceperant, ortu nostri imperii in gaudia commutabant. innovatio regis sine aliqua confusione transivit et sollicitudo tua praestitit, quod nos nullus offendit. Atque ideo probato talibus institutis ab indictione feliciter sexta sacrarum largitionum comitivam propitia tibi divinitate concedimus. usurus es omnibus privilegiis atque emolumentis, quae ad tuos decessores pertinuisse noscuntur: absit enim, ut aliqua calumniae machinatione quatiantur qui actionis suae firmitate consistunt. fuit enim tempus, cum per delatores vexarentur et iudices. deponite iam formidinem, qui non habetis errorem: fructibus vestrarum utimini dignitatum: nam quod vobis per decessores prodecessoresque vestros temporibus domni avi nostri consuetudo longa dedit, indulgentia quoque nostra custodit.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
