Latin
8.190 to 8.196
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.190-196
Not analysed yet
His laudibus electus a coniuge Basilianae sociatus fertur esse familiae, quod plerumque venit a meritis coniungi posse nobilibus. inspicite in eo, si placet, etiam familiarem vitam, quia saepius maioribus vestris viros industrios haec signa prodiderunt. res huic privata tanta fuit moderatione disposita, ut nec aliqua tenacitate sorderet nec iterum nimia effusione laberetur. Gentiles victu, Romanos sibi iudiciis obligabat et unde ingratitudo dignitatibus plerumque venit, iste disceptando sibi amicitias colligebat. videte quid faciat nobilis natura. ex iudicibus natus arbitrum agebat, quod nisi ex morum probitate nulla potest contingere ratione. nam fascibus oboedire plerumque potestatis necessitas cogit: privato iudici parere sola sententiarum probitas facit. unde nobis plus laudis videtur habere voluntarius iudex, quando ad audientiam non eligitur nisi qui iustus esse moribus aestimatur. Quapropter, patres conscripti, favete vestris alumnis et nostris favete iudiciis. secundo ad vestram curiam venit, qui et ex senatore natus est et aulicis dignitatibus probatur honoratus. XVIII. FIDELI V̅· I̅· QUAESTORI ATHALARICUS REX. a 527/528 Professionem constat esse iustitiae legum peritos iudices ordinare, quia vix potest neglegere qui novit aequitatem nec facile erroris vitio sordescit, quem doctrina purgaverit . dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis aspexit, nec latere potuit, qua fide suscepta peregeris, qua luculentia tractata peroraris. Aequo gradu eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant: nullus susceptus quod amplius desideraret habuit: nullus iudicum quod in te corrigere posset invenit. accessit enim venustas oris et castitas animi: iuvenem te solus decor ostendit: ab ore primaevo cana verba manaverunt. contendit flos aetatis et maturitas mentis: sed potius illa superavit, quae nos ad virtutum gradus gloriamque perducit. Quapropter aptamus munera nomini et meritis tuis, ut arcana regia Fidelis accipias et vir eloquens litteratam reperias dignitatem. nunc causas gloriose iudica, quas laudabiliter perorabas: assideat tibi propria et exercitata doctrina. modo est felix et certa condicio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod legit. non enim decet iudicem ministrum esse voluntatis alterius, ut magis alteri pareat, cui tot milites obsecundant. certe si in aliis utcumque tolerandum, nimis in quaestore pudendum est, ut qui eligitur ad principis consilium, solacium expectet alienum.