# Variarum Libri XII 8.203-208

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.203 to 8.208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.203

Orator facundus, gravissimus patronus susceptas causas suis praeconiis adiuvabat, quando credi non poterat negotium inprobabile, cui talis videbatur assistere. nonne praetermittere hunc virum esset publicum damnum? quid enim aut nobis aut vobis esse debet acceptius quam nostro coniungi lateri, qui inter leges meruit approbari? amare namque eas potest, per quas doctus enituit, dum affectat unusquisque gloriam suam nec oblivisci potest animus, ex qua nobis fuerit parte sociatus. Creditis forte, principes viri, novam in hunc imparatamque apparuisse prudentiam? origo eius hereditarias sibi litteras vindicavit, cuius pater ita in Mediolanensi foro resplenduit, ut et trino fratrum et Tulliano cespite pullularet. proinde quamvis sit vel inter mediocres difficillimum placendi genus, tamen advocationis laudem inter primarios eloquentiae frequenter meruit invenire. is contra magnum Olybrium stetit, is palmarii Eugenetis linguae libertate suffecit, et illis par extitit, quos singulares Roma cognovit. Quid enim generosius quam tot litterarum proceres habuisse maiores? nam si inveteratae et per genus ductae divitiae nobiles faciunt, multo magis praestantior est, cuius origo thesauris prudentiae locuples invenitur. quapropter, patres conscripti, favete nostro iudicio ac suis meritis candidato: quando sic collegae manum clementiae porrigitis, vos potius sublevatis. XX. AVIENO V̅· I̅· P̅P̅O̅ ATHALARICUS REX. a 527/528 Assertio meritorum est potuisse eligi post improbitatem iudicis accusati, quando excessus praecedentium non corrigitur, nisi cum successor optimus invenitur. contrariis rebus plerumque medicina succedit, nam, dum calor vitalis adhibitus fuerit, frigus pestiferum tunc recedit. nubila ipsa ventorum spiratione terguntur et aquilo faciem caeli tranquillam reddit, quam australis aura turbavit. sic nos decessorem tuum summovimus amore generalitatis, ut tu saluberrimus advenires. Contraria prioribus imitare et laudanda peregisti. ille calumniis odiosus: tu stude, ut iustitia reddaris acceptus. rapax ille: tu continens. bonorum omnium brevis est definitio vitare quae fecit, quando illa vere laudanda sunt, quae suo iudicio non probavit. respice denique in 1110 odium publicum, et tu amorem affectare cunctorum. tanti tuis moribus gratias agant, quanti illius acerbitatem actionis accusant. animare igitur dedecore praecedentis , quando post illum professae malitiae virum vel a malis abstinuisse laudandus es. nam quale erit, si beneficia provinciis tribuas quae hactenus non habebant? bonum insolitum plus amatur et sequenti gaudio confert dulcedinem temporum praemissa tristitia .

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
