# Variarum Libri XII 8.209-214

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.209 to 8.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.209

Atque ideo praefecturae tibi fasces per sextam feliciter indictionem deo auxiliante conferimus, quae quanto fuit hactenus laesione terribilis, tanta nunc habere debet beneficia lenitatis, siquidem sauciata cura tua refovenda sunt. non tuis, non alienis manibus quisquam gravetur. nam ultra omnes impietates est nocere laesos, qui sanare creditur vulneratos. redeat ad nomen antiquum praefectura illa praetorii toto orbe laudabilis: cuius si principium quaeramus, per Ioseph a beneficiis inchoavit. nec inmerito a legibus nostris pater provinciarum, pater etiam praedicatur imperii, quia sic iuste, sic provide agi voluerunt, ut non districtum iudicis nomen, sed vocabulum illi pietatis imponerent. Iustis ac debitis compendiis nostrum per te crescat aerarium. lucra rennuimus, quae legum cauta profanant: pecunias illas volumus, quibus libra iustitiae suffragatur. aedes nostras nequitiam non patimur introire, quia nec privatim intromittere possumus quam publica voce damnamus. Audite, iudices, quid amemus, nolite aliud in malum publicum suspicari. nam cui vos per iniquas provisiones creditis esse placituros, cum nos cognoscatis sola illa diligere, quae possunt iustitiae monitis convenire? vestris iam moribus peccatis, si post ista delinquitis. sed illi forte talia gesserint, qui ad dignitates suis parentibus incognitas pervenerunt: tu post patris praefecturam laudabilem aliquid quod melius praedicetur adiunge, quia diligentior semper debet esse qui sequitur, dum bona parentum probabiliter et imitari cupimus et vincere festinamus. Accedit etiam tuis laudibus, quod dictis prudentum probaris imbutus. grave est sapienti offendere, ubi alterum reperit incidisse. ius forte praetereat, qui iura nescivit: totum a te legitimum quaeritur, cuius origo indocta fuisse nescitur. aequales tibi sunt libri veterum et actiones parentum. praesta opinioni tuae, praesta nostro iudicio, ut impar non sis meritis quorum aequasti per nostra beneficia dignitates. XXI. CYPRIANO V̅· T̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. c. a. 527 Licet propriis frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate laudatus, tamen, quia natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad indictum revertimur , de quo iam praeconia multa sonuerunt. testificatum est de te, quicquid de fidelibus, quicquid debuit de bene meritis aestimari. sed digne laudum cum voluerit novitates emittit, qui se actionis probitate complevit.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
