# Variarum Libri XII 8.268-270

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.268 to 8.270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.268

Redeant possessores et curiales Bruttii: in civitatibus suis coloni sunt, qui agros iugiter colunt. patiantur se a rusticitate divisos, quibus et honores dedimus et actiones publicas probabili aestimatione commisimus, in ea praesertim regione, ubi affatim veniunt inelaboratae deliciae: Ceres ibi multa fecunditate luxuriat: Pallas etiam non minima largitate congaudet: plana rident pascuis fecundis, erecta vindemiis: abundat multifariis animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis: merito, quando ardenti tempore tale est vernum silvarum, ut nec muscarum aculeis animalia fatigentur et herbarum semper virentium satietatibus expleantur. videas per cacumina montium rivos ire purissimos et quasi ex edito profluant, sic per Alpium summa decurrunt . additur, quod utroque latere copiosa marina possidet frequentatione commercia , ut et propriis fructibus affluenter exuberet et peregrino penu vicinitate litorum compleatur. vivunt illic rustici epulis urbanorum, mediocres autem abundantia praepotentum , ut nec minima ibi fortuna copiis probetur excepta. Hanc ergo provinciam civitatibus nolunt incolere, quam vel in agris suis se fatentur omnino diligere? quid prodest tantos viros latere litteris defaecatos? pueri liberalium scholarum conventum quaerunt et mox foro potuerint esse digni, statim ineipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dedisdiscant: erudiuntur, ut neglegant et cum agros diligunt, se amare non norunt. quaerat eruditus, ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam non respuat hominum, in qua se novit esse laudandum. alioquin virtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur. Nam quale desiderium est civium frequentiam deserere, cum aliquas quoque avium conversationi humanae se videcant velle miscere? mortalium enim penatibus fiducialiter nidos philomena suspendit et inter commanentium turbas pullos nutrit intrepida. foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare, cum frequentationi humanae videat alites sua pignora commisisse . redeant igitur civitates in pristinum decus: nullus amoenitatem ruris praeponat moenibus antiquorum.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
