Latin
Liber Octavus.
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.287
Not analysed yet
Fiat omnium sermone venerabilis fons iste caelestis: habeat et Lucania Iordanem suum. ille exemplum baptismatis praestitit, hic sacrum mysterium annua devotione custodit. quapropter et reverentia loci et utilitas rei dare debet populis sanctissimam pacem, quia cunctorum iudicio sceleratissimus habendus est, qui talium dierum gaudia temerare contendet. relegantur populis et proponantur ista quae diximus, ut cum inulta esse minime creduntur, excedendi licentia non quaeratur.