Latin
8.81 to 8.84
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.81-84
Not analysed yet
Nam si prudentes viros erigunt commoda praedicta sodalium, si amicorum relevat sospitas nuntiata, quanta exultatione suscipi debet omnium rectorem feliciter provenisse terrarum, quem non protulit commota seditio, non bella ferventia pepererunt, non rei publicae damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem, quemammodum venire decuit civilitatis auctorem! magnum profecto felicitatis genus optinere sine contentionibus principatum et in illa re publica adulescentem dominum fieri, ubi multos constat maturis moribus inveniri. non enim potest cuilibet aetati deesse consilium, ubi tot parentes publicos constat inventos. Praelata est ergo spes nostra cunctorum meritis et certius fuit de nobis credi quam quod de aliis potuit approbari: non iniuria, quoniam quaevis claritas generis Hamalis cedit et sicut ex vobis qui nascitur, origo senatoria nuncupatur, ita qui ex hac familia progreditur ,regno dignissimus approbatur. probata sunt praesenti facto quae loquimur. Nam cum domni avi nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima nobis recordatio urgeretur extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos celeritate transfudit, ut non tam regnum quam vestem crederes esse mutatam. tot proceres manu consilioque gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed ita cum magno gaudio secuti sunt principis sui iudicia, ut voluntatem ibi potius agnosceres confluxisse divinam. quapropter necessarium duximus propitio deo de ortu regni nostri vos facere certiores, quia dilatatum quam mutatum videtur imperium, cum transit ad posteros: nam quodammodo ipse putatur vivere, cuius vobis progenies cognoscitur imperare. Hoc habuerunt vestra vota, haec illius fuit indubitata sententia, ut heredem bonorum suorum relinqueret qui beneficia eius in vobis possit augere. amore principum constat inventum, ut simulacris aeneis fides servaretur imaginis, quatenus Ventura progenies auctorem videret, qui sibi rem publicam multis beneficiis obligasset. sed quanto verior est qui vivit in posteris, per quos plerumque et forma corporis redditur et vigor animi protelatur !