# Variarum Libri XII 8.85-93

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 8.85 to 8.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.85

Et ideo nobilitatis vestrae fidem maiore nunc studio debetis ostendere, quatenus et priora munera meritis videantur esse collata et futura indubitanter eis praestemus , quos praeteritorum immemores fuisse minime senserimus. Noveritis etiam divina providentia fuisse dispositum, ut Gothorum Romanorumque nobis generalis consensus accederet et voluntatem suam, quam puris pectoribus offerebant, iuris etiam iurandi relligione firmarent. Quod vos secuturos esse minime dubitamus tempore, non amore: nam a vobis potuit inchoari quod praeventi longinquitate sequimini. constat enim excellentissimos patres tanto amplius posse diligere, quanto maiores honores ceteris ordinibus visi sunt accepisse. Sed ut primordia nostra et circa vos benignitatis possitis agnoscere, quia decet curiam vestram beneficiis introire, illustrem Sigismerem comitem nostrum vobis cum his qui directi sunt fecimus sacramenta praestare, quia inviolabiliter servare cupimus quae publica auctoritate promittimus. Si qua autem a nobis creditis postulanda, quae vestrae securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur hortari. promissio enim est ista quam commonitio: nam qui reverendum senatum supplicare praecipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit. nunc vestrum est tale aliquid sperare, quod communem rem publicam possit augere. III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. a. 526 post Aug. 30 Si vos externus heres imperii suscepisset, dubitare forsitan poteratis, ne, quos prior dilexerat, invidendo subsequens non amaret, quia nescio quo pacto. cum successor amplius laudari nititur, praecedentis fama lentatur. nunc vero persona tantum, non est autem vobis gratia commutata, quando recte nobiscum agi credimus, si veneranda iudicia avi subsequamur. Nostrae siquidem opinionis interest, ut, quos ille benignissime tuitus est, nos etiam statuta copia et beneficiorum ubertate pascamus. minus cogitant qui obscuris principibus et versatis in mediocri actione succedunt: nos talis praecessit, ut exquisitis virtutibus eius sequi vestigia debeamus. Quapropter, quod auspice deo dictum sit, gloriosi domni avi nostri ita vobis nuntiamus ordinatione dispositum, ut Gothorum Romanorumque suavissimus consensus in regnum nostrum accederet, et, ne adversis rebus aliqua possit remanere suspicio, vota sua sacramentorum interpositione firmarunt: se dominatum nostrum tanto gaudio subire, tamquam si illis domnus avus noster fatali sorte non videretur esse subtractus, ne solis linguis, sed etiam imis pectoribus probarentur esse devoti.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
