Latin
8.94 to 8.99
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.94-99
Not analysed yet
Quod si vos, ut opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione divina vobis fecimus polliceri iustitiam nos et aequabilem clementiam, quae populos nutrit, iuvante domino custodire et Gothis Romanisque apud nos ius esse commune nec aliud inter vos esse divisum, nisi quod illi labores bellicos pro communi utilitate subeunt, vos autem habitatio quieta civitatis Romanae multiplicat. Ecce ad condicionem clementissimam sacramenti inclinando nostrum eveximus principatum, ut nihil dubium, nihil formidolosum populi habere possint quos beatus noster auctor enutrivit. ecce Traiani vestri clarum saeculis reparamus exemplum: iurat vobis per quem iuratis, nec potest ab illo quisquam falli, quo invocato non licet inpune mentiri. erigite nunc animos et deo propitio meliora semper optate, ut, sicut a caritate potestatem regiam inchoavimus, ita tranquillitatem deo placitam sequentibus temporibus exequamur. IIII. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. a. 526 post Aug. 30 Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. iure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium, quia dignitas est subiecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa, in qua omnium corda sic videntur esse sollicita, ut, si non cognoscant prosperum, credant semper adversum. nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium. et re vera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna promittere. Quapropter locum sinistris cogitationibus amputantes aliter de nobis non patimur credi, quam quod de nostris parentibus potuit aestimari. et ideo, quod divinitate propitia dictum sit, glorioso domno avo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro munimine, indepti regni sacramenta suscepimus. quod vos quoque facturos esse libentissime iudicamus, ut, qui fideles parentibus nostris extitistis, nobis quoque simili devotione pareatis. Suavius enim diligit heredem, qui beneficiorum recordatur auctorem. sed ut vobis benivolentiae nostrae iam nunc integritas innotescat, iuris iurandi vobis fecimus relligione promitti, quod et nostrum possit declarare propositum et spem debeat munire cunctorum.