# Variarum Libri XII 9.1.16-19

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.1.16 to 9.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.16

VIII. OSUIN V. I. COMITI ATHALARICUS REX. [1] Propositi nostri est honestos labores palma remunerationis ornare, ut vicissitudine, qua provecti gaudent, desides mordeantur sibique imputare possint quod clementissimis temporibus iudicii nostri praemia non merentur. atque ideo illustrem magnitudinem tuam deo iuvante ad Delmatiarum atque Saviae provincias iterum credidimus destinandam, ut quicquid pro utilitatibus nostris esse cognoscis, aequabili ordinatione disponas populumque nobis devotum per tuam iustitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se probabiliter tractat electus. [2] Non exempla aliena perquiras: memor esto quae feceris et non indiges ammoneri. quid est enim quod de tua quisquam debeat actione dubitare, quando ipsis provinciis adhuc propria bona redolere cognoscis? quodam modo iam debitum est illi velle praestare, apud quem te scis fuisse laudabilem. oboedientibus enim iuste indulgetur animus et quos scimus memores bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum. [3] Aetas quidem tua provecta est, sed actus quoque maturior quid tibi nunc subripere valeat, in quo nec iuventus reprehensibilis fuit? sed haec in domni avi nostri regno fecisti: nunc talia demonstra, ut temporibus nostris reservasse videaris, quicquid probitatis addideris. VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX. [1] Per provincias nobis deo praestante concessas tales viros cupimus destinare, qui sunt armis praediti et iustitia gloriosi, ut absit a vobis et extranearum gentium metus et calumniosis non pateatis insidiis, quia non minus est malum bellicum vitasse quam saeva discussionis evadere. ipsa est enim vera securitas, quae de nulla iudicis iniquitate formidat. atque ideo, quod deo auspice dictum sit, illustrem comitem Osuin et palatio nostro clarum et provinciis longa conversatione notissimum Dalmatiis decrevimus praesidere. cui pro utilitate nostra iubenti parere procurate, quoniam tantam eius estis iustitiam frequenter experti, ut et sine regia iussione ei deberetis priorum memores oboedire. habet enim proprium ius ille qui iustus est: nam etsi terrore minime potestatis erigitur, aequitate tamen suadente semper auditur. [2] Simul etiam et virum illustrem Severinum ad vos aestimavimus dirigendum, ut compositi consona voluntate possint vobis laudanda praecipere. nam si disparibus calamis convenit unum melos edicere, multo magis viris prudentissimis aptum est iusta concordi voce suadere. [3] Verum ut primordia nostra a praestitis inchoarent clementissimumque dominum in ipso regni limine sentiretis, per quartam indictionem quod a vobis augmenti nomine quaerebatur, illustrem virum comitem patrimonii nostri nunc iussimus removere. [4] Hoc etiam insuper vobis concedentes, ut, cum deo propitio supra dictum virum ad nostra obsequia venire fecerimus, tales homines destinate, per quos possimus evidenter agnoscere, quemadmodum in futurum census doceatur impositus, ut, si gravatos vos esse cognoscimus, pro parte nobis qua visum fuerit considerata aequitate relevemus. ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis iam pro parte remedia consecuti. [5] Quapropter servire vos convenit utilitatibus nostris, quando ea quae magis sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis. sic enim tradente clementissimo nobis auctore didicimus, ut a subiectorum beneficiis non vacemus. disciplina videlicet imperandi est amare quod multis expedit, quoniam res publica nimium soliditatis accipit, si tributariorum facultas inlaesa constiterit.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
