Latin
9.1.32 to 9.1.35
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.1.32-35
Not analysed yet
XVI. SALVENTIO V. I. PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. [1] Grata res est cunctis profutura vulgare, ut generale fiat gaudium, quod potuit esse votivum. alioquin laesionis causa noscitur, si beneficia potius occulantur. dudum siquidem senatus amplissimus ab splendore suo cupiens maculam foedissimae suspicionis abradere provida deliberatione constituit, ut in beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret, poena etiam constituta, qui talia praesumere temptavisset: non iniuria, quia tunc electi vere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur. [2] Quod nos laudantes et augentes inventum ad beatissimum papam direximus constituta, quae his antelata praefulgent, ut ab honestate sanctae ecclesiae profanus ambitus auferatur. hoc vos ad notitiam senatus et Romani populi volumus sine aliqua dilatione perducere, quatenus cunctorum figatur cordi, quod cupimus omnium studio custodiri. [3] Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat saeculis et futuris, tam definita nostra quam senatus consulta tabulis marmoreis praecipimus decenter incidi et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum collocari: dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram et senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. in quam rem illum direximus, quo redeunte noscamus impleta quae iussimus. incertum enim videtur habere quod praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit. XVII. SALVENTIO V. I. PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. [1] Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisivere laetitiam, ne cives illi merito singulares aliquid commune cum ceteris possiderent, nefas est inter tot rerum iucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exultatio civitatis illius generale votum est, dum necesse est laetari reliqua, si mundi caput gaudere proveniat. [2] Apostolici siquidem papae Iohannis et procerum nostrorum relatione cognovimus illum atque illum Romanos pro sola suspicione seditionis tam longae custodiae poena maceratos, ut cuncta civitas maerorem de illorum continua calamitate contraxerit, ut eis nec dierum festivitas, nec ulla, quae apud nos est gratissima, nominis sui dignitas subveniret. quod nobis pro sui facti acerbitate displicuit, ut qui in iudicio convicti minime feruntur, debita malis tormenta cruciatusque pertulerint. [3] Et ideo magnitudinem tuam iussis praesentibus ammonemus, ut quocumque loci reperire potueris, eos absolvere non moreris. quos etiamsi aliquo reatu involutos esse claruit, intercessionibus supra dictis eos iam a metu liberos esse censemus. si vero innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querellis eorum liberam vocem, ut iustis legibus vindicent quod iniquis ausibus pertulerunt, quia nolumus innocentes a iudicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat elevari. [4] Revocent nunc ad laetitiam pristinam animos Romani nec nobis credant placere posse nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare. intellegant parentes nostros pro sua quiete laboriosa subire pericula, nos autem multis expensis agere, ut illi debeant garrula exultatione gaudere. [5] Nam et si quid inique vel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra mansuetudine neglegendum, qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac tranquilla laetitia perfruantur: cito sentiunt quia nos amare non possumus, quos illi pro suis excessibus horruerunt. nam quorum gratiam impetrare possunt, qui suis civibus displicere meruerunt et, dum tempus habuissent amoris publici, egerunt unde iuste debeant execrari?