Latin
9.1.38 to 9.1.41
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.1.38-41
Not analysed yet
XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. [1] Laudabilium iussionum causas plerumque praebet vituperabilis excessus alienus et miro modo momenta iustitiae de iniquitatis occasione nascuntur. silet enim aequitas, si culpa non vociferetur admissa et feriatum quiescit principis ingenium, quod non fuerit aliqua querella provocatum. [2] Conquerentium siquidem vocibus adacti et frequentium populorum de rebus quibusdam interpellatione commoniti necessaria quaedam Romanae quieti edictali programmate duodecim capitibus, sicut ius civile legitur institutum, in aevum servanda conscripsimus, quae custodita residuum ius non debilitare, sed potius corroborare videantur. [3] Haec in coetus vestri splendore recitentur et per triginta dies praefectus urbis locis celeberrimis faciat sollemni more proponi, ut nostra civilitate recognita spes truculentis moribus auferatur. nam qua confidentia protervus assumat quod principis agnoverit damnasse clementiam? redeat amor omnibus disciplinae, per quam et parva coalescunt et potiora servantur. [4] Ideo enim exercitus nostros iuvante deo crebris expeditionibus commovemus, ut universitatem compositam vivere legibus sentiamus. reddatur haec animo nostro vicissitudo praemiorum, ut, quem rei publicae utilitatibus cognoscitis occupatum, rarissima querellarum aditione pulsetur. teneant iudices legitimas districtiones: votum foedissimae venalitatis abiciant. metus cuncta componit, si reus crimen in iudicante non invenit. XX. AD UNIVERSOS IUDICES PROVINCIARUM ATHALARICUS REX. [1] Cum vos provinciis nostris iuvante deo annua reparatione praestemus nec desint iudicia per universos fines Italiae distributa, intellegimus de inopia iustitiae copiam venire causarum. culpa siquidem vestrae probatur esse neglegentiae, quotiens a nobis coguntur homines legum beneficia postulare. nam quis eligeret tam longe petere, quod in suis videret sedibus advenisse? [2] Sed ut vobis versutas excusationes et duras necessitates provincialibus tolleremus, de aliquibus casibus hactenus pessimo torpore neglectis edictalis programmatis definitione censuimus, ut et vobis cresceret confidentia recte iudicandi et paulatim audacia maligna possit inminui. quod more sollemni per conventus publicos triginta dierum facite proponi editione, ut iure condemnatus habeatur qui post haec remedia manere praesumpserit desperatus.