# Variarum Libri XII 9.111-118

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.111 to 9.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.111

Sed nos, quos decet implere quicquid ille sub aequitate disposuit, deo auxiliante eius nunc in vobis inchoata perficimus. reddite modo largitati nostrae prosperrimum votum et fidele servitium. habetis principem, qui vobis cum beneficiis probatur exortus et quod subiectis dulcius est, augetur ingenio benivolo cum aetatis augmento. in quam rem Quidilanem saionem nostrum credidimus dirigendum, per quem vobis iussa prosperrima deo largiente pandantur. XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. a. 526/527 Ad Victorem et VVitigisclum spectabiles viros Siciliae provinciae censitores praecepta nostra direximus, ut quicquid possessoribus tributariae functionis per eos nuper videtur adiectum, de quarta indictione non exigant, quia gravis est eius rei illatio, cuius adhuc iustitia non probatur. De ordinationibus vero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut, si aestimatis viribus sub aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum, sin vero aliquem contra rationem constat esse praegravatum, nostro relevetur arbitrio, ita tamen ut, si aliquid per quartam indictionem probatur illatum, possessoribus sine aliqua imminutione reddatur, quia sine querella suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum. Nunc quod restat, provinciales vos convenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum devotionem per omnia sentiamus et quod debetur principi, grato animo videatur exsolvi. XII. VICTORI ET VVITIGISCLO V̅V̅ · S̅S̅ ATHALARICUS REX. a. 526/527 Tarditas vestra apud gloriosae memoriae domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos etiam secundis praeceptionibus credidit ammonendos, ut relicto tandem provincialium gravamine ad eius deberetis iustitiam festinare: et nunc quoque suspicionis maxime fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut, si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a provincialibus exegistis, sine aliqua eis inminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis praedictae eos volumus damna sentire.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
