# Variarum Libri XII 9.119-127

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.119 to 9.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.119

Hoc etiam addendum esse credidimus – quando amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva iustitia dissimulare non possumus – ut, si aliquem studio laesistis pravo, vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere quod et non facere. Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequendi. videte nunc, si voces possitis ferre querulas, quas etiam nostra invitavit auctoritas. aminonuimus igitur quos pios decet: iam suo vitio videtur accusari, qui spontanea noluit voluntate recorrigi. XIII. VVILIAE V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. a. 526/527 Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus, qui destinatis comitibus obsequuntur, provinciales damnis plurimis ingravatos: quod credimus emolumentorum parvitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare creditur, cui necessaria non praebentur. Et ideo speciali beneficio generalia compendia largientes magnitudini tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut supra ducentos solidos et decem annonas, quas hactenus acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos faciatis incunctanter adiungi, qui vestris rationibus debeant imputari, ut, dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur. Si quis autem iussionum nostrarum inprobus temerator exstiterit, ut aliquo casu in damnis provincialium aut praeiudiciis implicetur, emolumentis careat universis, quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati: ideo enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat nostrum dare nobilitas est: dona regalia quamvis parva sublimant, quia simul et meritorum gratiam reperisse creditur, qui principali munere sublevatur. XIIII. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS, ATHALARICUS REX. Provincialium Siculorum nobis est suggestione declaratum quaedam a tua potestate fieri, unde eorum fortunae videantur affligi. quod ideo leviter accepimus, quia ipsi vindicari praeterita noluerunt. constat enim esse dubium, quod concedit adversarius: et percelli non potest iure, cui mavult querelosus ignoscere. sed ut suspiciones iniquas futuris casibus abrogemus, observanda iugiter praesenti iussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant nec tu per ignorantiam quae dicuntur incurras.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
