Latin
9.135 to 9.142
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.135-142
Not analysed yet
Ordinariis iudicibus amministrationum suarum potestas inlibata servetur. cognitores suos legitima turba comitetur. observationum illarum non mordearis invidia. Gothorum laus est civilitas custodita. tota ad vos fama confluit ,si vobis rarus litigator observet. vos armis iura defendite, Romanos sinite legum pace litigare. Navigiis vecta commercia te suggerunt occupare et ambitu cupiditatis exosae solum angusta pretia definire: quod non creditur a suspicione longinquum, etiamsi non sit actione vitiosum. quapropter si rumorem huiusmodi, ut convenit, vitare festinas, episcopus civitatis et populus conscientiae tuae testes assistant. omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere fortunas. pretia communi debent deliberatione constitui, quia non est delectatio commercii, quae iubetur invitis. Quocirca sublimitatem tuam iussis praesentibus credidimus ammonendam, quia excedere nolumus quos amamus nec aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos aliorum mores putamus posse recorrigi. XV. IOHANNI PAPAE ATHALARICUS REX. a. 533 fin Si antiquis principibus studium fuit leges exquirere, ut subiecti populi delectabili tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere, quae possunt sacris regulis convenire. absint enim a nostro saeculo damnosa compendia. illud tantum vere possumus lucrum dicere, quod constat divina iudicia non punire. Nuper siquidem ad nos defensor ecclesiae Romanae flebili allegatione pervenit, cum apostolicae sedi petcretur antistes, quosdam nefaria machinatione necessitatem temporis aucupatos ita facultates pauperum extortis promissionibus ingravasse, ut, quod dictu nefas est, etiam sacra vasa emptioni publicae viderentur exposita. hoc quantum fuit crudele committi, tanto gloriosum est adhibita pietate resecari. Atque ideo sanctitas vestra statuisse nos praesenti definitione cognoscat, quod etiam ad universos patriarchas atque metropolitanas ecclesias volumus pertinere, ut a tempore sanctissimi papae Bonifatii, cum de talibus prohibendis suffragiis patres conscripti senatus consulta nobilitatis suae memores condiderunt, quicumque in episcopatu optinendo sive per se sive per aliam quameunque personam aliquid promisisse declaratur, ut exsecrabilis contractus cunctis viribus effetetur.