# Variarum Libri XII 9.143-148

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.143 to 9.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.143

Si quis autem in hoc scelere deprehenditur fuisse versatus, nullam relinquimus vocem, verum etiam si aut repetendum aut quod acceptum est non reddendum esse crediderit, sacrilegii reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione iudicis competentis. iustissimae siquidem leges ut bonis aperiunt, ita claudunt malis moribus actionem. Praeterea quidquid in illo senatus decretum est consulto, praecipimus in eos modis omnibus custodiri, qui se quoquo modo vel interpositas quascumque personas scelestis contractibus. miscuerunt. Et quia omnia decet sub ratione moderari nec possunt dici iusta quae nimia sunt, cum de apostolici consecratione pontificis intentio fortasse provenerit et ad palatium nostrum perducta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria milia solidorum cum collectione chartarum censemus accipere. a quibus tamen omnes idoneos rei ipsius consideratione removemus, quia de ecclesiastico munere pauperibus est potius consulendum. Alios vero patriarchas, quando in eomitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supra dictis condicionibus atque personis intra duo milia solidorum iubemus expendere. in civitatibus autem suis tenuissimae plebi non amplius quam quingentos solidos se distributuros esse cognoscant. reliquos accipientes et edicti praesentis et senatus consulti nuper habiti poena constringat: sed et dantes canonum severitas persequatur. Vos autem, qui patriarcharum honore reliquis praesidetis ecclesiis, quoniam constitutio nostra ab illicita promissione liberavit, restat ut bona imitantes exempla sine aliquo ecclesiarum dispendio dignos maiestate pontifices offeratis. iniquum est enim, ut locum apud vos habeat ambitus, quem nos laicis divina consideratione perclusimus. Quapropter si quis apostolicae praesul ecclesiae vel patriarcharum episcopum sive per se sive per parentes vel servientium quascumque personas aliqua suffragii crediderit ambitione promovendum, et ipsum reddere accepta definimus et quod est canonibus statutum, eum modis omnibus esse passurum. si quis vero quae dederit aut promiserit eodem superstite timuerit publicare, ab heredibus vel proheredibus eius ecclesia repetat, cuius suffragio antivstes deprehenditur ordinatus, nota infamiae nihilominus superstites inurente. reliquos quoque ordines sub eadem fieri districtione praecipimus .

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
