# Variarum Libri XII 9.155-160

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.155 to 9.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.155

Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat saeculis et futuris, tam definita nostra quam senatus consulta tabulis marmoreis praecipimus decenter incidi et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum collocari: dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram et senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. in quam rem illum direximus, quo redeunte noscamus impleta quae iussimus. incertum enim videtur habere quod praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit. XVII. SALVENTIO V̅ · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. a. 533/534 Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisivere laetitiam, ne cives illi merito singulares aliquid commune cum ceteris possiderent, nefas est inter tot rerum iucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exultatio civitatis illius generale votum est, dum necesse est laetari reliqua, si mundi caput gaudere proveniat. Apostolici siquidem papae Iohannis et procerum nostrorum relatione cognovimus illum atque illum Romanos pro sola suspicione seditionis tam longae custodiae poena maceratos, ut cuncta civitas maerorem de illorum continua calamitate contraxerit, ut eis nec dierum festivitas, nec ulla, quae apud nos est gratissima, nominis sui dignitas subveniret. quod nobis pro sui facti acerbitate displicuit, ut qui in iudicio convicti minime feruntur, debita malis tormenta cruciatusque pertulerint. Et ideo magnitudinem tuam iussis praesentibus ammonemus, ut quocumque loci reperire potueris, eos absolvere non moreris. quos etiamsi aliquo reatu involutos esse claruit, intercessionibus supra dictis eos iam a metu liberos esse censemus. si vero innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querellis eorum liberam vocem, ut iustis legibus vindicent quod iniquis ausibus pertulerunt, quia nolumus innocentes a iudicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat elevari. Revocent nunc ad laetitiam pristinam animos Romani nec nobis credant placere posse nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare. intellegant parentes nostros pro sua quiete laboriosa subire pericula, nos autem multis expensis agere, ut illi debeant garrula exultatione gaudere.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
