Latin
9.191 to 9.198
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.191-198
Not analysed yet
Et ne aliquid pro voluntate praebentium relinquatur incertum, mox sex menses exempti fuerint, statutae summae consequantur praedicti magistri mediam portionem, residua vero anni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur: ne cogantur de alieno pendere fastidio, cui piaculum est vel horarum aliquo vacasse momento. In tantum enim quae sunt decreta volumus firmissime custodiri, ut si quis cuius interest differendam putaverit hanc quasi debitam functionem, procurato more usurarum dispendia ipse patiatur, qui iusta commoda laudabiliter laborantibus plectenda cupiditate subtraxit. Nam si opes nostras scaenicis pro populi oblectatione largimur et ea studiosissime consequuntur qui adeo necessarii non habentur, quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt, per quos et honesti mores proveniunt et palatio nostro facunda nutriuntur ingenia! Hoc autem praesentibus litterarum magistris venerando coetui vestro praecipimus intimari, ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se provectus adulescentium enixius noverint nos exigendos. cesset nunc illa satyricis doctoribus querulis usurpata sententia, quia duabus curis ingenium non debet occupari. ecce iam habere tolerabile probantur hospitium: unde nunc merito, uni sollicitudini iugiter inhaerentes, toto vigore animi ad bonarum artium studia transferantur. XXII. PAULINO V̅ ·C̅ ·CONSULI ATHALARICUS REX. a. 533 fin. Indiscreti hominum mores confusique vagarentur, si aut culpa formidinem aut virtus praemia non haberet. sed cum utraque suis finibus propriaque terminatione claudantur, de illo nefas est ambigi, qui meruit eligi iudicio principali. non enim quicquam aut odio decernimus aut pellecti aliqua gratificatione laudamus. electio nostra de meritis venit et tanto quis regali animo proximatur, quanto bonis studiis societate coniungitur. non vereamini absentes nec sitis de principis ignoratione solliciti . Latere potest forsitan vulgare hominum genus: nesciri non potest proles senatus, quando bene noti sunt, qui meritis asseruntur et abunde cognoscitur, quisquis fama teste laudatur. quapropter te longissime constitutum mentis nostrae oculus serenus inspexit et vidit meritum, quod non habebatur occultum. propositum siquidem tuum celebrata dilatavit opinio, faciens fidem generis morum pondere, non aetate. neque enim fas erat, ut quem familia tanta produxerat, sententia nostra in eo corrigendum aliquid inveniret.