# Variarum Libri XII 9.199-204

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.199 to 9.204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.199

Semen generis morum fructibus reddidisti. nil vobis aetas longa subduxit: antiquos in te Decios Roma cognovit, Decios inquam, priscis saeculis honorata prosapies, libertatis auxilium, curiae decus, Romani nominis singulare praeconium: cui specialiter adscriptum est quod immanissimum hostem status rei publicae periclitatus evasit et in tanta virorum fortium multitudine solus inventus est, qui patriam plus anlasset, haec vos exempla submonendo semper accendunt, quia magnus verecundiae Stimulus est laus parentum, dum illis non patimur esse impares quos gaudemus auctores. Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per indictionem duodecimam sume insignia consulatus, honorem quidem arduum, sed familiae vestrae domesticum. vos enim completis paginam consularem: vos crebro nominat cursus annorum et dum copia plerumque soleat habere fastidium, vestrum nomen repetitum semper efficitur gloriosum . huic denique generi superna faverunt praestando desideriis patrum felicia germina masculorum. hinc est quod in illo rerum eapite collegam vix videtis extraneum: hos habetis iudices quos parentes. o temporum singulare praeconium! curia Romana completur paene vestra familia: ecce vere nunc unum dicendum est corpus, quando constat vicini sibi generis societate permixtum. Sed non remittas animos confidentia tuorum nec credas posse sufficere, quod tibi contigit de illorum praedicatione gaudere. plus exigitur heres bonorum, quando sine cessatione compellitur, qui maiorum virtutibus admonetur. adde laudes egregias: senioribus tuis sequens aetas cum aliqua opinabili novitate succedat. nam si gloriosum est posteris avitas extendere facultates, quanto praestantius est hereditarias augere virtutes! mores tuos domestica conversatione laudavimus: sed maius aliquid nunc decet publicis exhibere conspectibus, unde sibi nec aetas tenera blandiatur nec metus quicquam vindicet nec magister assumat. XXIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. a. 533 fin. Quid, patres conscripti, de vobis iudicemus, expendite, ut ad summarum culmina dignitatum germinis vestri viros quos numquam vidimus eligamus, non fastidio neglegentiae , sed honorabili praesumptione naturae. ad examen veniant quae putantur incerta: num quis de illa re aestimet deliberandum, ubi nihil reperitur ambiguum?

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
