# Variarum Libri XII 9.210-215

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.210 to 9.215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.210

XXIIII. SENATORI P̅P̅O̅ ATHALARICUS REX. a 533 fin Si te voluntas nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan invenisset, gauderemus quidem repertum, sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam fructus in novo est. sed cum domni avi nostri innumeris provectibus magnoque iudicio glorieris, inconveniens res est disceptationi subdere, quem vix possumus sub admiratione praedicare . tanti quippe principis non examinanda, sed veneranda est sententia, quia non potest de factis eius ambigi, cum et nos ab ipso cognoscamur electi: qui divinae supplicationi semper assiduus exegit meritis, ut illa faceret quae superna gratia custodiret. Nam quem ille virum aut exercitibus praeficiens cum victoria non recepit aut iudicem cingens non iustissimum comprobavit? cum futuris rebus eum crederes habere tractatum : nam quod concepisset animus, reddebat semper effectus miroque sapientiae studio non habebat dubium, quod veraciter praevidebat esse venturum. Denique ex te probare possumus eximium principis institutum. quem primaevum recipiens ad quaestoris officium mox repperit conscientia praeditum et legum eruditione maturum, fuisti nimirum summa temporum laus, ut illum sic ad omnia sollicitum inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii facundiae tuae viribus sustineres. te in dictationibus amoenum, te ad iustitiam rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum. Beneficia quippe ipsius nulla abominabili taxatione vendebas, ut honor tibi ad opinionis divitias proficeret, dum minime pretio subiaceret. hinc est quod videbaris aequissimo principi gloriosa dilectione sociatus, quia eras a vitiis probabili sequestratione divisus. interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter onerabat tantumque de animi tui cognita disceptatione praesumpsit, ut in beneficii locum tuum praestaret aestuantibus sine aliqua cunctatione iudicium. Quotiens ille te grandaevis proceribus inputavit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos tanta longaevitas aetatis instruxerat? erat plane quod in te praedicaret eximium, animum ad promerenda beneficia patulum et contra vitia cupiditatis obstructum, dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa et aperta iustitia.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
