# Variarum Libri XII 9.221-226

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.221 to 9.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.221

Sed non sumus tantummodo de tuorum temporum laude contenti: perquire omnia ad titulos praefecturae praetorianae pertinentia, quae aliorum visa est fraudare cupiditas. non liceat quemquam gloriari furtis aut praeiudiciis suis. lumen te inmisimus rebus celatis, quando nec prudentiae tuae quisquam poterit illudere nec fidem aliqua oblatione lentare. Constitue et huic regulam dignitati, qui ante actis fascibus mirabilis continentiae exempla praebuisti. nam licet paene omnes honores summos aequaliter egeris, habes tamen proposita conscientiae bona, ubi nullam decet esse mensuram. hic enim decorum est terminum non habere: hic honesta probatur ambitio, cuius etiam et nimietas placet. omne siquidem praedicandum quanto profusius quaeritur, tanto gloriosius invenitur. XXV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. a 533 fin Cumulavimus quidem, patres conscripti, beneficiis nostris copiosum virtutibus, divitem moribus, plenum magnis honoribus Senatoren: cuius si merita consideretis, debemus omne quod solvimus. qua enim compensatione commendandus est, qui aures dominantium luculenta saepius praedicatione complevit, dignitates sibi creditas eximia gravitate tractavit et nisus est tempora facere quae merito laudarentur in principe. trahebat regnantis animum veritas et disertitudo dictorum, cui sic omnia retulit, ut miraretur ipse qui fecit. Allegavit solus quod omnes iuvaret et dum purpuratas auditori suo fenerat laudes, gratiosum vobis nostrum fecit inperium. commendat enim suam gentem, qui oratione placabili permulcet regiam summitatem, quando ex vobis et alter talis creditur, a quo similia postulentur. Patrem quoque clementiae nostrae in ipsa curia Libertatis qua disertitudine devotus asseruit! recolitis quemadmodum facta eius orator nobilis excolebat, virtutes ipsius plus mirabiles faciens quam honores. in absoluto datur probare quod dicimus. aestimate, patres conscripti, quali gratia potuistis ab illo respici, a quorum se corpore sic videbat ornari. gloriosis quippe dominis gratiora sunt praeconia quam tributa, quia stipendium et tyranno penditur, praedicatio autem nisi bono principi non debetur. quid, praeconiales viri, creditis his tantum fuisse contentum, ut dominos niteretur laudare superstites, a quibus dum vicissitudo praemiorum forsitan quaeritur, laboris taedia non vitantur?

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
