# Variarum Libri XII 9.234-235

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 9.234 to 9.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.234

Quid ergo? num quid tali actione praesumens aliqua se elatione iactavit, dum familiare est hominibus extolli, cum bene de se cognoverint aestimari? nonne tanta se communione tractavit, ut principis sibi gratiam ad beneficia tantum crederet esse concessam, benivolus cunctis, moderatus in prosperis, ignorans nisi graviter lacessitus irasci? qui cum sit iustitia rigidus, ad remissiones irarum non perdurat austerus: suarum rerum distributor egregius et dum nesciat aliena quaerere, novit propria largus offerre. hos igitur mores lectio divina solidavit, quando semper bene geritur, si caelestis metus humanis motibus obponatur. hinc enim virtutum omnium sumitur manifesta cognitio: hinc sapientia veritatis sapore conditur, sic ad omnia redditur humilis, quem inbuit doctrina caelestis. Huic ergo, patres conscripti, deo auspice a duodecima indictione praefecturae praetorianae regendam tribuimus dignitatem, ut querellas omnes infidelium nundinatione collectas deo praestante sua integritate componat faciatque tam nimium desideratus, ut cunctis possit esse beneficus . assint superna dispositis, ut quem nos probavimus longa conversatione prudentem , prosperrimus sibi, fidelissimus nobis, utilis rei publicae debeat inveniri et relinquat posteris famam, per quam gloriosam saeculis suam faciat esse familiam.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
