Latin
9.87 to 9.92
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.87-92
Not analysed yet
Cedat corallici pelagi laudata semper opinio: adsurgat Indici maris de albarum candore fama locupletior. quid mihi cum pretiis, si animus non fruatur optatis? baianis litoribus nil potest esse praestantius ,ubi contingit et dulcissimis deliciis vesci et impretiabili munere sanitatis expleri . fruere igitur bonis nihilominus expetitis: nostris beneficiis ad tua emolumenta pervenies: Baianis remediis consequere rem salutis. VII. REPARATO PRAEPECTO URBIS ATHALARICUS REX. c. a. 527 Post parentum claras administrationes bene conferuntur posteris eminentissimae dignitates, dum nullius adquiescit ingenium iacere intra aestimationem suorum, quando quidam honestus ambitus est quos sequimur tempore, velle praeconiis anteire. additur etiam, quod priscorum dogmatibus eruditi opinionis gratia delectentur augeri. nam quanto se unusquisque melioribus cognoscit artibus studuisse, tanto amplius grandiora praesumit appetere. Dudum itaque illustris recordationis genitoris tui res publica sensit Romana diligentiam. comitivae siquidem largitionum praesidens, functus etiam vicibus praefectorum, praetorianam egit integerrimae dignitatem, curiam reparans, pauperibus ablata restituens et quamvis liberalibus studiis fuerit impolitus, placere non omisit industriis ,quando naturaliter per se commendari potest bonum ingenium, etiam cum rebus accidentibus non videtur ornatum. Sed hoc quantum est ad tuarum notitiam litterarum? doctrina si quidem quos ab imperitis discernit, sapientibus amica societate coniungit, cui perfacile est ornare generosum, quae etiam ex obscuro nobilem facit. crescit quoque praeclaris meritis tuis, quod in affinitatis gratiam te talis elegit, quem semper contigit de iudicii sui integritate praedicari, moribus communis, conscientia singularis, qui se semper suis moribus et amicorum conversatione et sua fecit probitate laudari. qualem ergo suo sanguini aestimandus est sociasse, qui numquam inprobum vel communioni suae decrevit adiungere. Et ideo licet primaevus venias ad honorem, post tanti viri iudicium ineptum est te dicere non probatum. nam si bene illis suggerentibus in extraneis causis placidas aures praebemus, cur magis in genere suo eorum iudicia non sequamur, ubi semper studiose sibi prospiciunt etiam qui in aliis actibus frequenter excedunt? atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem illam urbanae tibi tribuimus infulas dignitatis, ut, sicut in illo ordine primus, ita habearis et meritorum laude praecipuus.