# De Medicina 2.22

Celsus, De Medicina, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/celsus/de-medicina/2.22

Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganum, amylum, ptisana, pinguis caro, et quaecumque glutinosa est: quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis, trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis: item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, mel, et quidem quo melius est, eo magis: item allium, cepa, eruca, ruta, nasturtium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.

---

Celsus, De Medicina, ed. Charles Victor Daremberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0836/phi002/phi0836.phi002.perseus-lat5.xml.
