Latin · ~4 min
Book 2
Celsus, De Medicina 2.24
Not analysed yet
Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt, etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota alica, vel oryza, vel ptisana; omnis avis, omnis venatio; atque utraque vel assa, vel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius, quam pingue: ex sue ungulae, rostra, aures, vulvaeque steriles: ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser: ex pomis cerasum, morum, sorbum, pirum fragile, quale crustuminum vel Mevianum est: item pira, quae reponuntur, tarentina atque signina; malum orbiculatum, aut Scaudianum, vel amerinum, vel cotoneum, vel punicum; uvae ex olla, molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene maturuerunt, vel quae in passo, defrutove servatae sunt: vinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum: duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cochleae, cybium, potionesque vel frigidae, vel ferventes; absinthium.