Latin · ~1 min
Book 3
Celsus, De Medicina 3.13
Not analysed yet
Haec ad omnes circumitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si quotidiana est, triduo primo magnopere abstinere oportet; tum cibis altero quoque die uti. Si res inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum; magisque si, horrore sublato, haec superest.