Latin
Lines 1.3-1.10
Censorinus, Censorini de Die Natali Liber ad Q. Caerellium 1.3-10
Not analysed yet
VII. Superest dicere de temporibus, quibus partus soleant esse ad nascendum maturi; qui locus eo mihi cura maiore tractandus est, quod quaedam necesse est de astrologia musicaque et arithmetica attingere.
Iam primum quoto post conceptionem mense infantes edi soleant, frequenter agitatum inter veteres nondum convenit. Hippon Metapontinus a septimo ad decimum mensem nasci posse aestimavit: nam septimo partum iam esse maturum, eo quod in omnibus numerus septenarius plurimum possit, siquidem septem formemur mensibus, additisque alteris recti consistere incipiamus, et post septimum mensem dentes nobis innascantur, idemque post septimum cadant annum, quarto decimo autem pubescere soleamus. Sed hanc a septem mensibus incipientem maturitatem usque ad decem perductam, ideo quod in aliis omnibus haec eadem natura est, ut septem mensibus annisve tres aut menses aut anni ad consummationem accedant: nam dentes septem mensum infanti nasci et maxime decimo perfici mense, septimo anno primos eorum excidere, decimo ultimos, post quartum decimum annum nonnullos, sed omnes intra septimum decimum annum pubescere. Huic opinioni in parte aliqua repugnant alii, in parte consentiunt. Nam septimo mense parere mulierem posse plurimi adfirmant, ut Theano Pythagorica, Aristoteles peripateticus, Diocles, Euenor, Straton, Empedocles, Epigenes multique praeterea, quorum omnium consensus Euryphonem Cnidium non deterret id ipsum intrepide pernegantem. Contra eum ferme omnes Epicharmum secuti octavo mense nasci negaverunt; Diocles tamen Carystius et Aristoteles Stagirites aliter senserunt. Nono autem et decimo mense cum Chaldaei plurimi et idem supra mihi nominatus Aristoteles edi posse partum putaverint, neque Epigenes Byzantius non fieri posse contendit, nec Hippocrates Cous decimo; ceterum undecimum mensem Aristoteles solus recipit, ceteri universi inprobarunt.
VIII. Sed nunc Chaldaeorum ratio breviter tractanda est, explicandumque, cur septimo mense et nono et decimo tantum modo posse homines nasci arbitrentur. Ante omnia igitur dicunt actum vitamque nostram stellis tam vagis quam statis esse subiectam, earumque vario multiplicique cursu genus humanum gubernari, sed ipsarum motus schemataque et effectus a sole crebro inmutari. Nam ut aliae occasum, nonnullae stationem faciant nosque omnis hac sua disparili temperatura adficiant, solis fieri potentia. Itaque eum, qui stellas ipsas, quibus movemur, permovet, animam nobis dare, qua regamur, potentissimumque in nos esse moderarique, quando post conceptionem veniamus in lucem; sed hoc per tres facere conspectus. Quid autem sit conspectus et quot eius genera, ut liquido perspici possit, pauca praedicam. Circulus est, ut ferunt, signifer, quem Graeci vocant zodiacon, in quo sol et luna ceteraeque stellae vagae feruntur. Hic in duodecim partes totidem signis redditas aequabiliter divisus est. Eum sol annuo spatio metitur: ita in unoquoque signo ferme unum mensem moratur. Sed signum quodlibet cum ceteris singulis habet mutuum conspectum, non tamen uniformem cum omnibus: nam validiores alii, infirmiores alii habentur. Igitur quo tempore partus concipitur, sol in aliquo signo sit necesse, et in aliqua eius particula, quem locum conceptionis proprie appellant. Sunt autem hae particulae in unoquoque signo tricenae, totius vero zodiaci numero CCCLX. Has Graeci moeras cognominarunt, eo videlicet, quod deas fatales nuncupant Moeras, et eae particulae nobis velut fata sunt, nam qua potissimum oriente nascamur plurimum refert. Sol ergo cum in proximum signum transcendit, locum illum conceptionis aut inbecillo videt conspectu aut etiam nec conspicit: nam plures proximantia sibimet zodia invicem se videre omnino negaverunt; at cum in tertio est signo, hoc est uno medio interposito, tunc primum illum locum, unde profectus est, videre dicitur, sed valde obliquo et invalido lumine; qui conspectus vocatur kata` eJxavgwnon, quia sextam partem circuli subtendit. Nam si, ut a primo zodio ad tertium, sic a tertio ad quintum, inde porro ad septimum ac deinceps alternae lineae emittantur, hexagoni aequilateralis forma in eodem circulo scriberetur. Hunc quidam conspectum non usquequaque receperunt, quod minimum ad maturitatem partus videbatur conferre; cum vero in quartum signum pervenit et media duo sunt, videt kata` tetravgwnon, quoniam linea illa, qua visus pertendit, quartam partem orbis abscidit. Cum in quinto autem est tribus interiacentibus mediis, kata` trivgwnon aspicit, nam tertiam signiferi partem visus ille metitur. Quae duae visiones tetragoni et trigoni perquam efficaces incrementum partus multum adminiculant. Ceterum a loco sexto conspectus omni caret efficientia: eius enim linea nullius polygoni efficit laatus; at a septimo zodio, quod est contrarium, plenissimus potentissimusque conspectus quosdam iam maturos infantes educit, qui septemmestres appellantur, quia septimo mense nascuntur. At si intra hoc spatium maturescere uterus non potuerit, octavo mense non editurab octavo enim signo, ut a sexto, inefficax visussed vel nono mense vel decimo: sol enim a nono zodio particulam conceptionis rursum conspicit kata` trivgwnon et a decimo kata` tetravgwnon, qui conspectus, ut supra iam dictum est, perquam sunt efficaces. Ceterum undecimo non putant nasci, quia languido iam radio infirmum lumen kata` eJxavgwnon mittatur; multo minus duodecimo, unde conspectus pro nullo habetur. Itaque secundum hanc rationem eJptavmhnoi nascuntur kata` diavmetron, ejnneavmhvnoi autem kata` trivgwnon, dekavmhnoi vero kata` tetravgwnon.