Latin
Lines 19.1-19.3
Censorinus, Censorini de Die Natali Liber ad Q. Caerellium 19.1-3
Not analysed yet
Annus vertens est natura, dum sol percurrens XII signa eodem, unde profectus est, redit. Hoc tempus quot dierum esset, ad certum nondum astrologi reperire potuerunt. Philolaus annum naturalem dies habere prodidit CCCLXIIII et dimidiatum, Aphrodisius CCCLXV et partem diei octavam, Callippus autem CCCLXV, et Aristarchus Samius tantumdem et praeterea die partem MDCXXIII, Meton vero CCCLXV et dierum quinque undevicensimam partem, Oenopides CCCLXV et dierum duum et viginti partem undesexagensimam, Harpalus autem CCCLXV et horas aequinoctiales XIII, at noster Ennius CCCLXVI. Plerique praeterea inconprehensibile quiddam et inenuntiabile esse existimarunt, sed pro vero, quod proximum putabant, amplexi sunt: dies scilicet CCCLXV.
Igitur cum tanta inter viros doctissimos fuerit dissensio, quid mirum, si anni civiles, quos diversae civitates rudes etiam tum sibi quaeque statuebant, tam inter se discrepent, quam cum illo naturali non congruant? Et in Aegypto quidem antiquissimum ferunt annum menstruum fuisse, post deinde ab Isone rege quadrimenstrem factum, novissime Arminon ad XIII menses et dies quinque perduxisse. Item in Achaia Arcades trimestrem annum primo habuisse dicuntur, et ob id proselenoe appellati, non, ut quidam putant, quod ante sint nati quam lunae astrum caelo esset, sed quod prius habuerit annum, quam is in Graecia ad lunae cursum constitueretur. Sunt qui tradunt hunc annum trimestrem Horon instituisse, eoque ver aestatem autumnum hiemem horas et annum horon dici, et Graecos annales horus, eorumque scriptores horographos. Itaque quattuor annorum circuitum in modum pentaeteridis annum magnum dicebant. Cares autem et Acarnanes semenstres habuerunt annos et inter se dissimiles, quibus alternis dies augescerent aut senescerent, eosque coniunctos velut trieterida annum magnum.
XX. Sed ut hos annos omittam caligine iam profundae vetustatis obductos, in his quoque, qui sunt recentioris memoriae et ad cursum lunae vel solis instituti, quanta sit varietas, facile est cognoscere, si quis vel in unius Italiae gentibus, ne dicam peregrinis, velit inquirere. Nam ut alium Ferentini alium Lavinii itemque Albani vel Romani habuerunt annum, ita et aliae gentes. Omnibus tamen fuit propositum suos civiles annos varie intercalandis mensibus ad unum illum verum naturalemque corrigere. De quibus omnibus disserere quoniam longum est, ad Romanorum annum transibimus.