# Censorini de Die Natali Liber ad Q. Caerellium 19.9-10

Censorinus, Censorini de Die Natali Liber ad Q. Caerellium, Lines 19.9-19.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/censorinus/censorini-de-die-natali-liber-ad-q-caerellium/19.9

XXIV. Sunt etiam plura noctis et diei tempora aliis subnotata propriisque discreta nominibus, quae apud veteres poetas passim scripta inveniuntur: ea omnia ordine suo exponam. Incipiam a nocte media, quod tempus principium et postremum est diei Romani. Tempus, quod huic proximum est, vocatur de media nocte; sequitur gallicinium, cum galli canere incipiunt, dein conticinium, cum conticuerunt; tunc ante lucem, et sic diluculum, cum sole nondum orto iam lucet. Secundum diluculum vocatur mane, cum lux videtur sole orto; post hoc ad meridiem, tunc meridies, quod est medii diei nomen, inde de meridie; hinc suprema: quamvis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic: solis occasus suprema tempestas esto; sed postea M. Plaetorius tribunus plebiscitum tulit, in quo scriptum est praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duo lictores apud se habeto iusque ad supremamad solem occasum usqueinter cives discito. Post supremam sequitur vespera, ante ortum scilicet eius stellae, quam Plautus vesperuginem, Ennius vesperum, Vergilius hesperon appellat. Inde porro crepusculum, sic fortasse appellatum, quod res incertae creperae dicuntur idque tempus noctis sit an diei incertum est. Post id sequitur tempus, quod dicimus luminibus accensis, antiqui prima face dicebant; deinde concubium, cum itum est cubitum; exinde intempestaid est multanox, qua nihil agi tempestivum; tunc cum ad mediam noctem dicitur, et sic media nox * * *
(Deest epilogus)

---

Censorinus, CENSORINI DE DIE NATALI LIBER AD Q. CAERELLIUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/censorinus.html.
