# Disputatio de coelo 100

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/100

Anima, quae est, quod quid erat esse corporis naturalis, est natura, & forma non separabilis nisi secundum rationem, faciens vnum cum sua materia; vt potentia, & actus vnum faciunt, 2. de Ani ma textu 7. ergo anima coeli non est intelligentia, sed natura, & forma naturalis. Coelum esse corpus organicum, ostenditur, quia, quod habet partium diuersitatem, est organicum; coe lum habet partium diuersitatem, habet enim dextrum, sinistrum, & alias differentias, vt patet in 2. de Coelo, ergo coelum est corpus organicum. Maior clara est exdefinitione animae, quae est, quod sit actus corporis naturalis instrumentarij. Cum enim definitio sit vniuersalis & affirmatiua, & conuertatur cum definito, clare accipitur, quod sicut omne animatum est organicum, ita omne organicum est animatum. Accedit alia ratio, quae est talis. Quod mouet seipsum, habet in seipso prin cipium actiuum sui motus, quod est illud essentialiter constituens, coelum mouet seipsum, ergo coelum habet in se principium actiuum sui motus, quod est illud essentialiter constituens: Principium actiuum motus in eo, quod mouet seipsum illud essentialiter constituens, non potest esse aliud, quam ani ma informans, ergo coelum est constitutum anima informante. Prima propositio redditur certa, quia per hoc solum diffe runt mouentia seipsa, a non mouentibus seipsa, & Aristoteles 8. Physicorum textu 28. dicebat non esse dubium de mouentibus seipsa, vtrum moueantur ab aliquo, quia compertum est, quod mouentur ab anima; sed esse dubium de constitutione mouentis in ipsis. Quibusdam enim videri, quod anima se ha bet ad corpus, vt nauta ad nauem, quod postea corrigitur in libris de Anima, vbi ostenditur animam esse actum, qui sit forma informans, & quod quid erat esse animati.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
