Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 101
Unproofread scanNot analysed yet
Quare relinquitur, mouens seipsum habere in se principium actiuum sui motus, quod sit essentialiter illius constitutiuum. Ac proinde cum tale principium non sit nisi anima informans, sequitur in nostro proposito conclusio, quod coelum, si mouet seipsum, est constitutum anima informante. Distinguebat etiam Philosophus 2. de Anima, animatum ab inanimato, ipso viuere, quam distinctionem certum est attinere ad principia intrinse ca, &essentialiter constituentia: siquidem ex ea definitio ani mae est inuenienda. In hoc viuere, includitur moueri, ex eodem libro, non autem ab alio, sed a seipso. Quod clare habetur in definitione, quae traditur textu 24. vbi dicitur, quod anima est principium primum, quo viuimus, &mouemur. Tunc sic licet arguere. Viuere est a principio intrinseco actiuo essentialiter constituente; moueri a se ipso est viuere, ergo moueri a se ipso est moueri a principio intrinseco actiuo essentialiter constituente. Quare clara est haec consequentia: Mouet se ipsum, ergo habet in se essentialiter sui constitutiuum principium actium sui motus. Et remanet firma propositio. Id quod mouetur a se ipso, debere habere mouens, &mobile, tanquam par tes sui essentialiter intrinsece sui constitutiuas; etenim etiam generans est causa essentialis in generatione generati, attamen quod mouetur a generante, non dicitur moueri a se ipso, quia generans, licet essentialiter se habeat ad generandum; est tamen principium extrinsecum, nec se habet intrinsece ad constitutionem generati, &per ipsum moti. Coelum autem mouere seipsum, passim admittitur; confirmatur autem, quatenus egeat confirmatione, hoc pacto. Aristoteles textu 60. 8. Physicorum concludit ex hoc, motum localem esse primum, quia quod mouet se ipsum, mouet tali motu, &est primum omnium mobilium, hoc vero est coelum, quare coelum mouet se ipsum. Accedat, quod in omni genere est vnum primum, quod est proprie tale, ergo in mouentibus se ipsa, oportet esse vnum primum, quod sit proprie tale; hoc non potest esse nisi coelum, quare oportet coelum mouere se ipsum. Minor est clara ex 8. Physicorum textu 20. vbi dicitur, quod mouent quidem animalia se ipsa secundum locum, sed non proprie, quia semper antecedit alter motus naturalis, ratione cuius excitantur ad mouendum se ipsa, quare non possunt esse primum mouens se ipsum, atque ideo opus est hoc esse coelum, quod non excitatur ad motum extrinseco occurrente motu, sed solo appetibili cognitione, &appetitione immutabili sibi coniuncto, vt infra satis patebit. In lib.