# Disputatio de coelo 104

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/104

Et tunc dubium est, quomodo amando, & intelligendo se, & consequenter reuertens tota in se, or bi coniungatur. Albertus dicit coniunctionem esse difficilem, melius dixisset impossibilem. Affert similitudinem luminis, quod aeri coniungitur. Sed lumen in se non manet, fit forma aeri alterata a luminoso diaphaneitate. Quare non in se manet aliquando extrinsecum: sed sua actione exit a se; intelligentia vero intelligendo se, amando se, semper manet in se. Nec affertur in similibus similitudo, quia sol est materialis, vt etiam aer; intelligentia vero est immaterialis, & coelum materiale. Affert aliud exemplum de manu, cui non est immorandum, neque enim exempla rem faciunt, sed tantum declarant, quod nec habet illud Alberti. Alij dicunt, quod intelligentia intelli gendo se, & amando se, propter magnam conuenientiam, quam habet cum orbe, est causa, vt orbis moueatur; quemadmodum in nobis experimur, quod ad appetitiones nostras, & intellectiones, sequuntur motiones in nostris corporibus, quod non est ad propositum: quia in nostris corporibus istud contingit, quia anima nostra est informans corpora, & dependens operatione ab illis; intelligentia vero nihil habet tale cum orbe; intelligendo enim se, & amando se, tota abstrahitur ab or be. Deinde intellectio, quae facit ad mouendum, est practica, cum intellectio intelligentiae sit speculatiua; intellectio speculatiua manet in se, practica exit, vt infra dicetur ex Philosopho. Si igitur intellectio intelligentiae est eius substantia, vt habetur in 12. si est practica, exit a sua substantia. Adde, quod si mouet amando se ipsam, non mouet vt amata, sed vt amans. Quomodo etiam dicitur, quod intelligentia amat se ipsam, si 1. Physicorum dicitur, quod forma non appetit, quia non est indigens? Sic formetur ratio: Appetens est indigens illo, quod appetit: Intelligentia non est indigens sui, ergo non appetit se ipsam, & sic non potest mouere vt appetibilis, quatenus ap petat se ipsam. Quare si non potest coelum esse amans praedictis modis, opus est, vt sit amans, quia sit formaliter animatum. Sunt, qui dicant, illud dictum: Mouet vt amatum, & desideratum, scribi de prima per solum intelligentia, qui nihil minus ex dictis possunt redargui; alioquin ita dicentes, sunt indigni, de quibus aliquid dicatur.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
