# Disputatio de coelo 109

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/109

Omnis insuper virtus in magnitudine finita, est finitae motionis, ergo motus coe li non poterit esse infinitus. Non videtur praeterea, quomodo si virtus coeli est mouens in materia, non debeat laborare; quomodo non debeat laborare; quomodo non debeat moueri per accidens, cum semper dictum sit mouens coelum esse immobile, & mouere sine labore. Adiungunt, si ponis animam, quid facit ibi intelligentia? & si aliquid facit; cur non sufficit vna; cur oportet tot illas esse, quot sunt orbes. Hoc sane ponit eas prin cipia effectiua motus. Ad quid igitur hoc aliud effectiuum, quod est anima? Subiungatur dictum Auerrois acceptum ex Aristotele in libris de Generatione animalium, id vero habet Auerroes 3. de Anima commento 7. 8. Physicorum commento 22. experimentum sermonum verorum est, vt concordent sensatis. Quid habemus ex sensu, quod nobis hoc possit attestari, coelum esse animatum anima informante? Haec ex dictis resultant. Erunt & aliae considerationes, cum exponetur, qualis anima sit ista, quae informat coelum, quae & ipsae ha bebunt suo tempore suas resolutiones. Nihil enim relinquetur intentatum. Nunc de istis. Respondetur obiectionibus. Caput VII. VTAT prima obectio, frustra poni hanc animam, quia sufficiat intelligentia. Ego verò puto, nullo modo posse intelligentiam immediate coelum mouere. Oportet sane quouis modo intelligentiam esse coelo intrinsecam, si coelum motum per illam, debet dici se ipsum mouere. Tribus autem Octauum ab esse neque graue neque leue. Nonum ab es se materiale formarum. Decimum ab indiuisibilitaVndecimum a magnitudine subiecta finita. Duodecimum a defatigatione materialium, & mobilitate. Decimumter tium a superfluitate, quę se queretur. Reprobatur primum arg.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
