Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 110
Unproofread scanNot analysed yet
Quot modis dictum sit intelligentiam intrinsecam coelo. Reprobatur omnis modus ponens intelli gentiam intrinsecam. Intellectio in telligentię est speculatiua. Reprobantur alij modi. Soluitur secumdum argum. autem modis de hac re est cogitatum, vt scilicet sit intrinseca per assistentiam, per appropriationem, per actum virtualem. Qui modi parum abest, quin sint pura verba, &nihil in his reale explicetur. Tentandum tamen aliquid circa illos. Habetur 7. Physicorum, inter mouens, &mobile nihil esse medium, qua re oportet quouis istorum modorum fiat intelligentia coelo intrinseca, illam coelo coniungi; quod si coniunctio impossibi lis, hi modi remanebunt pura vocabula. Quod autem nulla possit coniunctio assignari, sic contendo. In intelligentia tria considero, substantiam, intellectionem, intelligibilitatem. Licet enim omnia haec sint eaedem substantiae, tamen, vt res sit euidentior, ita distinguatur. Non potest coniungicoelo ratione substantiae, quia est prorsus de se subsistens, nullam ad aliud includens relationem; non potest etiam coniungi ratione intellectionis, quia intellectio, quae coniungatur alteri debet esse intellectio practica. Per hanc enim intellectus recedit extra se, sicut per speculatiuam secedit in se; intellectio vero intelligentię est speculatiua, quare non potest esse coniunctio ratione intellectionis. Relinquitur intelligibilitas, quod erit id quod recipiemus. Iterum consideremus quod alij dicunt, &non est bene dictum. Dicunt enim, quod intelligendo seipsam coniungitur coelo. Id statim suam praesefert falsitatem. Nam coniunctio fert intelligentiam in aliud; intellectio sui ipsius trahit ad seipsum, quare intellectio potius abdicat eam a coelo, quam vt eam illi coniungat. Dicunt praetermitti duo, vnum, quod coniungatur in ratione appetentis, &appetibilis; alterum, quod coniungatur in ratione mouentis, &mobilis. Sed istae rationes sunt posteriores dictis, &dependent ab illis; appetitus enim, &motus per appetitum, non sunt sine cognitio ne, quare non potest esse ratio coniunctionis secundum ista duo, nisi sit ratio coniunctionis secundum alia prius proposita priora istis. Cum dicunt, animationem per appropriationem haberi in I. de Coelo, quia Philosophus ita loquitur, tan quam participantibus actione, &vita, qui modus dicendi detra hit de vera animatione, intelligant oportet, quod sic loquitur, quia animatio in sublunaribus non ascendit ad partem rationalem sine alijs antecedentibus gradibus; in coelo autem est solum rationale sine alijs, vnde visum Philosopho ita loqui ob Coelum non ha hunc diuersum modum intellectiuae animationis.