# Disputatio de coelo 112

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/112

Quo primus motor coniun gatur mobili. Si etiam velimus mobile significare partem corpoream infra animam, & mouens includere etiam animam, nihil minus res bene est posita. Nam etiam anima dicitur incorporea, quamuis sit forma corporis, quia esse incorporeum in formis, vel intelligitur ratione essentiae, vel ratione operationis. Sic in libris de Anima, anima intellectiua ratione essentiae est corporea tanquam informans corpus; ratione operationis in 3. lib. textu 6. quia intellectus eius possibilis non habet organum, dicitur esse sine corpore. In proposito igitur dicimus similiter de anima coeli, ipsam scilicet esse incorpoream sub ea ratione, qua mouet, quia non mouet interuentu corporeae alterationis, vt faciunt animae animalium, ratione cuius accidit istis lassitudo, & consequenter, est in illorum motibus irregularitas. Disputatio 8. Physicorum, quę adducitur, est facta ob motus aeternitatem, sufficitque ibi inuenire motorem, qui sit causa mo tus aeterni, qui est motus circularis semper sui similis, & regularis, quare eo loco sufficit dicere motorem, qui hoc motu mo ueat, esse motorem separatum immobilem, & alijs attributis ad aeternitatem facientibus insignitum. De modo, quo ipse motor moueat nihil est dicendum, neque enim id potest fieri a naturali, quia iste modus attingit naturam finis, & supponit, quod mouens sit substantia actu ens, quę considerationes sunt Metaphysicae, non naturales. Similiter conditio mobilis in eodem 8. nullo modo est consideranda, quia nihil requiritur de illa ad motus aeternitatem, quę postea suo loco in libris de Coelo est explicanda. Dicunt igitur aduersarij, inuenitur motor separatus tanquam pars mouentis seipsum. Insto ego, quomodo inuenitur tanquam pars corporis, & postea demonstra tur, quod est abstractum a magnitudine? Ratio huius progres sus mihi est prompta, non sic illis ad meam instantiam. Est pars, & inuenitur vt pars, quia fit pars, prout coniungitur mo bili; quomodo autem fiat haec coniunctio ibi, non potest exponi; fit vero prout coniungitur animae quae est pars essentialis corporis coelestis per modum appetibilis, & intelligibilis, quare nihil mirum, si ibi non memoratur alia compositio pręterquam motoris, & mobilis, quia illa est disputatio vniuersalis, & nihil aliud intendit, quam id, quod attinet ad motum aeternum; semper autem relinquitur considerandus modus, quo ille motor abstractus componatur mobili corporeo, quę ibi non potuit exponi, nec faciebat ad intentum illius disputa tionis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
