Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 113
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc argumentum fuit validum apud viros clarissimos, sed vt videmus, disputatione illa bene accepta, seipsum soluit. Et similiter soluitur dictum textus 43. Non enim est necessarium aliud mouens praeterquam immobile, modo sit coniunctum, &applicatum ad mouendum, quod sine anima nequit esse. Sic etiam in 12. Metaphysices proponuntur quae renda elementa substantiae sensibilis aeternae, quae attinent ad illam methodum, quare non omnimodo constitutio coeli proponitur consideranda: Et quaeruntur solae intelligentiae, quia ea methodus est de talibus substantijs: Verumtamen opportune in illarum consideratione ea proponuntur, quę ostendunt coeli substantiam esse animatam, quia sit appetens, &intelligens, seclusis illis intelligentijs. Cum enim Philosophus eas constituisset in esse, dicit quod mouent vt appetibiles, &intel ligibiles, quare relinquitur, vt id quod mouetur, appetat, &intelligat; ex quo apparet coeli constitutio animata. Hic ego insto. Dicit Aristoteles 8. Physicorum textu 43. Mouens, &mobile debent se tangere, aut mutuo, aut alterum alterum. Dicit in 7. mouens &mobile debere esse simul; quaero, quomodo intelligentia tangit orbem? Dicunt tactu virtuali. Hic tactus virtualis est tactus principij, &actionis, vt potest accipi ex 5. Physicorum de contiguo: Sic dicuntur elementa mutuo se tangere, quia sunt mutuo actiua, &passiua; coelum dicitur tangere elementa, quia agit in illa, non dicuntur ipsa tangere coelum, quia non agunt in illud. Sed talis tactus supponit con uenientiam essentialem, vt est mutua in elementis secundum materiam eandem, aut in coelo &elementis ratione materiae corporeae, quae conuenientia non est inter orbem, &intelligentiam. Dicunt, anima tangit corpus hoc tactu, est verum; sed ratione informationis anima habet talem tactum virtutis, &actionis, quare oportet antecedere coniunctionem essentialem, quam possumus somniare in intelligentia, non probare.