# Disputatio de coelo 116

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/116

Cor eodem modo in omnibus; alia habent constitutionem, qualis requiritur pro ratione animalis in quo sunt; sed cor in omnibus idem. Sunt illae figuratae figura propria in ordine ad aliud, cuius etiam sunt organa, cordis nimirum, cuius sunt partes, quia sunt ab ipso tanquam a prin cipio; cor enim figuratum est figura propria, tanquam princi pium, ad quod alia ordinantur, suntque etiam ipsae organicae, sed vt partes; cor vero est organicum, vt totum animal. Est enim cor velut integrum animal. Ideo id dicitur de corde non de illis; alioquin, & ipsae consideratae vt tota quaedam, si totum eorum officium spectetur, organicę dicentur, quod ibi Aristo teles non considerauit, solum earum substantiam perpendens, non officium, quod ex se non habent; sed ratione alterius. Om nino corpus non dicitur organicum ratione diuersarum partium; sic enim lac esset organicum ex 4. Meteororum, sed dicitur ratione actionis, vsus, & virtutis; alioquin si diceretur organicum ratione diuersitatis partium, manus mortua esset manus, & corpus organicum, quod quidam somniarunt, Ari stoteles semper negauit. Buccaferreus victus rationibus, dixit coelum esse dissimilare ratione figurae, & sic accidentaliter. Sed si figura est coelo substantialis, vt dicetur, iam erit dissimilare ratione substantiae. Quomodocumque autem, figuratio dependet ab intima substantia, quare si erit dissimilare ratione figurę, multo prius erit dissimilare ratione essentię. Quod con tenditur, coelum esse actu viuens, quare non potentia vitam habens; quod si potentia vitam habens, & organicum sunt idem, neque erit organicum, ita est considerandum. Achillinus 3. de Orbibus, dubio primo, non vult organicum, & potentia vitam habens, esse idem. Dicit organicum competere coelo, quia orbis est instrumentum intelligentiae; caeterum etiam qualitates elementorum secundum ipsum sunt instrumenta formae innominatae, quare elementis hac ratione competit organizatio. Aliud autem est sic esse organum alicuius; aliud esse organicum, quod requirimus in animato.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
