Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 117
Unproofread scanNot analysed yet
Potentia vitam habens, exponit in ani mis materiam sublunarem informantibus, quia vita sit dicta alitio, &auctio per se. Ego vero putans potentia vitam habens, &organicum, in ea definitione esse idem, dico ad argumentum. Primo, vt Simplicius, quod coelum semper actu viuit; tamen in ordine ad animam est potentia vitam habens, quia non viuit vt corpus; sed ratione animae. Considero dein de, quod dubitatur hoc idem de nutritiua, quae semper nutrit. Soluitur autem, quod semper est potentia quantum ad aliqua opera nutritionis. Sic dico ego, coelum semper viuit vita motiua; sed semper est in potentia ad aliquam partem motus. Quod attinet ad simplicitatem, obseruandum est, quod, quando dicitur, coelum simplicius elementis, accipitur, prout dicit naturam infra animam; sic autem est simplicius, quia constat forma simpliciori, quae non habet in materia essentialiter priuationem adiunctam, quare coelum ratione substantiae, constat ex duobus tantum principijs, elementa ex tribus, praeter compositionem multarum qualitatum repertam in formis elementorum, quae non est in forma coeli. Quae quidem forma est necessaria, si debet coelum esse elementum cum alijs componens vniuersum; hanc vero necessitatem satis ostendit Aristoteles textu 7. 2. de Anima, vbi dicit, animam esse actum corporis talis, idest naturalis, habentis in se principium motus. Est autem forma inclusa in anima, vt vegetatiuum in sensitiuo, Aristotelesque ab anima rationali immortalium exclu dit vegetatiuum, &sensitiuum; non excludit gradum corporeum. Omnem virtutem in materia esse corruptibilem quantum ad aliquid, consentimus: Etiam formas coeli materiales dicimus habere corruptibilitatem ex operatione. De primo tantum ente verissime hoc enunciatur, quod est solum immortale; de omni etiam abstracto potest enunciari, quia &substantia, &actione simpliciter est immortale; sed dependentia aliquid detrahit, ne ita exacte verificetur. Non repugnamus etiam Digi Aliud est esse organum alicuius, aliud es seorganicum. Sententia auctoris. Dubitatio. Solutio. Soluitur septi mum argum. a simplicitate deductum. Soluitur octauum. Soluitur nonum argum. Soluitur deci mum. Soluitur vndecimum arg. Motus cęli est finitus. Quo anima non moueat tempore infi1ito. Explicatur Alexandri dictum. Auerroes.