# Disputatio de coelo 118

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/118

Coelum habet duos motores. Intelligentia fit in alio. etiam formam coeli diuidi ad diuisionem subiecti. Sic Philosophus vult a coelo partem detrahere textu 19. 1. de Coelo, quae nec erit grauis, nec leuis; immo ex huius multiplicatione in materia declaramus Aristotelis demonstrationes de maio ri, & minori velocitate, quae aliter non possunt declarari. Quod vero attinet ad animam, eam dicimus, quantum ad essentiam, esse extensam ad informandum; potentia autem intellectiua est sine corpore; motiua etiam, vt motiua, vbique eadem, velu ti pulsiua, tractiua, velocius & tardius motiua, varie se habens, pro variatione compositionis in pluri, pauciorive materia. Virtus finita, aiunt, non mouet tempore infinito, consentimus. Neque enim sic anima mouet, vt non habeat motum finitum, quo moueat, veluti dicitur 1. de Coelo. Etenim coeli motus est finitus, sed mouet anima in infinitum, quia motum renouat in infinitum, cum sit ipsa aeterna, & illud, quod mouetur, sit semper in principio, & fine motus, & nunquam, adsitque appetibile continens infinitam motionem totam simul. Vnde dicitur anima non mouere tempore infinito propria cau salitate, quia requirit causalitatem abstracti, quae continens effectum in infinitum, totum simul sit causa continuatae reno uationis. Et hoc est, quod dicebat Alexander, motorem mate rialem facere finitatem, quę fieret infinitas ab alio, & non fuit animaduersum. In hanc etiam sententiam visus est aliquando loqui Auerroes, & visus est ponere duos motores. Sed Auerroistę glossant, quod idem motor duo euadit sub diuersa ratione: Et sic nihil non audent. Statuamus nos hoc pacto. Cum mo tus coeli habeat duas conditiones, vt sit finitus, & in infinitum, conuenit, vt habeat duos motores. Infinitus autem fit a motore separato, ratione cuius semper est eadem animae appetitio, & semper idem motus eam consequens, & sic intelligen tia ens de se subsistens euadit ens in alio, sub ratione intelligi bilis, quia intellegibile vel est intelligibile a se, vel ab alio, hocque nihil repugnat. Et sic intelligentia, vt a se intelligibilis, est bona in se; intelligibilis vt ab alio, est bona, tanquam communicabilis, atque ita est causa motus aeterni, quo communicaturentitas, & perfectio omnibus. De qua re infra. An per accidens moueatur?

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
