# Disputatio de coelo 12

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/12

Additur, quod Aristoteles per hac demonstrationem, qua probat motui circulari non esse motum contrarium, liberat motum circularem a contrarietate positiua; ostendit enim motui circulari non esse motum contrarium; modo ad generationem, & corruptionem non est necessaria contranetas positiua, sed sufficit contrarietas priuatiua ex 1. Physic. vnde Philosophus aut ludit, aut oblitus est eorum, quae ibi dixit. Quod si nos iuxta ea, quae eo in loco tradita sunt, rem contemplemur, facile intelligemus, coelum esse corruptioni obnoxium: non enim dubium est, quin in motu coeli sit ea contrarietas, quae ad corruptionem facit, priuatiua scilicet. Id cognoscitur; quandoquidem, si coelum est corpus naturale, oportet, vt saltem, quantum ad motum, concedatur ipsum esse particeps principiorum naturalium, quę sunt materia, forma, & priuatio. Immo Auer roes 12. Metaphys. com. 41. dicebat aperte, coelum posse quie scere, & coeli motum habere contrariam quietem; ex hoc autem facile ostendetur ipsum esse corruptibile. Fiat hoc pacto argumentum. Contrarietas in motu per Aristotelem arguit contrarietatem priuatiuam in substantia; haec facit corruptionem, ergo coelum hanc habens est corruptibile. Sed quid quaeso contenditur, coelum non esse contrarietatis receptiuum? nonne coelum est substantia? nonne habet hoc proprium substantia, vt sit contrariorum susceptiua? Hoc praeterea videtur contendendum, quod carere contrario, non sit sufficiens medium ad statuendam naturam ingenerabilem, & incorruptibilem: siquidem substantia composita ex libro. Praedicamentorum non habet contrarium, tamen est generabilis, & corruptibilis. Ita in hac demonstratione hinc inde prodeunt inuolutiones, & difficultates. Sunt & alia duo, quae requirunt dilucidationem. Vnum est argumentum, cui maxime est innixus loannes Grammaticus. Finitum non habet virtutem infinitam; coelum est finitum, ergo non habet virtutem infinitam; si non infinitam, ergo finitam; Vis finita non mouet tempore infinito, ergo coelum est finiti motus, ergo finitę durationis: idem enim est de motu, & de duratione, vt scribit Auerroes Aliud arguAuerroes in libro de Substantia orbis cap. 4. Alterum est, quod mentum. coelum dependet a primo principio 12. Metaphysic. textu 38. quod dependet ab alio, de se est possibile. Vt enim docet Aui cenna 8. Metaphysic. cap. 4. solum Primum, & independens est necesse esse. Quare coelum de se est possibile non esse: quod de se est possibile non esse, non potest fieri perpetuum ab alio, ex 1. de Coelo contra Platonem, coelum igitur omnino non est aeternum. Haec fere sunt, quae Aristotelis demonstrationem, & nostram suppositionem dubiam reddunt. Ad quae remouenda, sic progredior.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
