# Disputatio de coelo 120

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/120

VAERITVR primo, qualis anima sit, quae informat coelum. Et fuit vna opinio, illam esse animam simpliciter sensitiuam praeditam sensu communi, & imaginatione. Ratio est inde ducta, & quod sensibilia cognoscere sit perfectio, & quod scriptum sit, hunc mundum debere esse continuum superioribus lationibus, vt omnis eius virtus inde gubernetur; gubernatio vero supponit cognitionem singularium quae non est nisi per sensum. Dicunt autem huius cognitionem esse non per species ab obiectis receptas, sed per species innatas, quas dicunt esse eandem animę essentiam, prout con tinet virtute omnia sensibilia; in hac autem videre animam omnia & praesentia, & praeterita, & futura, neque indigere speciebus ab obiectis receptis, quia non agat, vt sensitiua animalium ad sui salutem. Dirigit haec anima naturalia omnia ad suos fines, ad quos non possunt dirigi, nisi ad illos determinentur; nec possunt determinari propria cognitione, quam plurima non habent, quare oportet, vt coelo sic cognoscente dirigantur. Directio per organa, quae sunt stellae, quibus etiam homines diriguntur, impetus inde accipiendo. Et quoniam non semper recte suscipiuntur, ideo res male cadunt, ijsque est bona fortuna, qui agunt ex cognitione coeli. Ita difficiles speculationes ducunt ingenia ad subtilitatem, a qua temperandum, ne in friuola incidamus; solet autem contemplatio vano fulta principio desinere in nugationem. Addunt isti, eam animam sensitiuam dare solum esse, non autem motum, quem postea dat intelligentia effectiue, sicut etiam dat illis corporibus intellectionem. Hominum inde esset infelicitas maxima, qui suo intellectu non possint sibi prospicere, indigeantque sen su corporum coelestium, & coeli magna improbitas, qui, vt vi detur, solos fatuos, & ineptos bene dirigit. Hi enim prae alijs eos impetus possunt accipere. Habent auctores huius senten tiae quaedam in Auerroe de intelligentia non errante; quaedam dibzy G Google dam in Aristotele de diuinatione per somnum, & de bona for tuna, quae considerabuntur alia opportunitate. Auicennas ma gis Philosophice rem tractat.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
